[PAULUS libro quinquagensimo septimo ad edictum. ] §42.4.6.prIn possessionem mitti solet creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit.
即使金钱是在附条件的情况下向债权人许诺的,债权人通常也会被准予占有。
§42.4.6.1Cum dicitur: 'et eius, cuius bona possessa sunt a creditoribus, ueneant, praeterquam pupilli et eius, qui rei publicae causa sine dolo malo afuit', intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse uenire.
当告示说:“并且,财产已被债权人占有之人的财产应当被变卖,但未成年人以及无恶意因公在外之人的财产除外”时,我们应当理解为,有恶意而在外之人的财产是可以被变卖的。
§42.4.6.2Si ab hostibus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim bonorum uenditio permittatur, sed interim bonis curator detur.
如果有人被敌人俘虏,其债权人应当被准予占有,但不得立即准予变卖财产,而是在此期间为财产指定一名保佐人。