[IDEM libro quinto ad edictum. ] §42.4.2.prPraetor ait: 'in bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo'.
[同上,在《告示注解》第五卷] 裁判官说:“对于为了出庭而提供保证人的人,如果他既不使自己处于可接触的状态,又未受到辩护,我将下令占有其财产。
§42.4.2.1Potestatem autem sui non facit, qui id agit, ne aduersarius eius copiam sui habeat: ergo latitantis bona iubet possideri.
” 然而,凡是企图使对方无法接触自己的人,即是不使自己处于可接触的状态;因此,裁判官是下令占有藏匿者的财产。
§42.4.2.2Quid si non latitet, sed absens non defendatur? nonne uidetur potestatem sui non facere?
如果是他并不藏匿,而是因缺席而未受到辩护,那又如何? 难道他不被视为不使自己处于可接触的状态吗?
§42.4.2.3Defendi autem uidetur, qui per absentiam suam in nullo deteriorem causam aduersarii faciat.
而凡是通过其缺席在任何方面均不使对方的诉讼地位恶化的人,则被视为受到了辩护。
§42.4.2.4Haec uerba 'defenderetur' παρατατικῶς scripta sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc offeratur.
“受到辩护”(defenderetur)这个词是以未完成时(παρατατικῶς,即持续性地)书写的,因此,如果辩护不能持久,仅在某一时刻曾进行过辩护是不够的;同样,如果现在提供了辩护,也并无妨碍。