[MACER libro secundo de appellationibus. ] §42.1.63.prSaepe constitutum est res inter alios iudicatas aliis non praeiudicare.
[马塞尔《上诉论》第二卷] 常常规定,在他人之间决定的事项不对其他第三人产生不利益。
quod tamen quandam distinctionem habet: nam sententia inter alios dicta aliis quibusdam etiam scientibus obest, quibusdam uero, etiamsi contra ipsos iudicatum sit, nihil nocet.
然而,这有一点区别:因为在他人之间作出的判决,对其他某些知情的人也会产生不利影响,但对另外一些人,即使作出了对他们不利的判决,也毫无损害。
nam scientibus nihil praeiudicat, ueluti si ex duobus heredibus debitoris alter condemnatur: nam alteri integra defensio est, etiamsi cum coherede suo agi scierit.
因为对知情者并不产生不利益,例如在债务人的两个继承人中,其中一人被判败诉:因为另一人拥有完整的抗辩权,即使他知道其共同继承人正被起诉。
item si ex duobus petitoribus alter uictus adquieuerit, alterius petitioni non praeiudicatur: idque ita rescriptum est.
同样,在两个请求人中,如果一人败诉并接受判决,另一人的请求不受影响:这也曾以此方式做出批复。
scientibus sententia, quae inter alios data est, obest, cum quis de ea re, cuius actio uel defensio primum sibi competit, sequentem agere patiatur, ueluti si creditor experiri passus sit debitorem de proprietate pignoris, aut maritus socerum uel uxorem de proprietate rei in dote acceptae, aut possessor uenditorem de proprietate rei emptae: et haec ita ex multis constitutionibus intellegenda sunt.
当一个人允许其次顺位的人就其本身首先享有诉权或抗辩权的事项提起诉讼时,在他人之间作出的判决就会对知情者产生不利影响:例如,债权人容许债务人就质物的所有权进行诉讼,或者丈夫容许岳父或妻子就作为嫁妆接受的物的所有权进行诉讼,或者占有者容许出卖人就买受物的所有权进行诉讼:这些必须根据许多宪令如此理解。
cur autem his quidem scientia nocet, superioribus uero non nocet, illa ratio est, quod qui scit coheredem suum agere, prohibere eum, quo minus uti uelit propria actione uel defensione utatur, non potest: is uero, qui priorem dominum defendere causam patitur, ideo propter scientiam praescriptione rei quamuis inter alios iudicatae summouetur, quia ex uoluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est.
至于为什么知情对后者有害,对前者却无害,原因在于:因为知道共同继承人起诉的人,不能阻止该共同继承人使用其想要使用的自身诉权或抗辩权;但若一个人容许前手所有主为诉讼抗辩,则他虽然是在他人之间判决的,也因其知情而被排除于判决抗辩之外,因为这是由于其意志,就其从诉讼人的人格中获得的权利作出的判决。
nam et si libertus meus me interueniente seruus uel libertus alterius iudicetur, mihi praeiudicatur.
因为即使我的解放自由人,在我的参与下被判决为他人的奴隶或解放自由人,这也对我产生不利影响。
diuersa causa est, si fundum a te Titius petierit, quem ego quoque, sed non ex persona Titii ad me pertinere dico: nam quamuis contra Titium me sciente iudicatum sit, nullum tamen praeiudicium patior, quia neque ex eo iure, quo Titius uictus est, uindico, neque potui Titio intercedere, quo minus iure suo utatur, sicuti et de coherede supra diximus.
情况不同的是,如果提图斯向你请求一块土地,而我也声称该土地属于我,但并非基于提图斯的权利:因为即使我知道提图斯败诉,我也不受任何不利影响,因为我并不是根据提图斯败诉的那个权利进行追索,我也无法干预提图斯阻止其行使自己的权利,正如我们在上面关于共同继承人所说的那样。