[IDEM libro secundo disputationum. ] §42.1.57.prQuidam consulebat, an ualeret sententia a minore uiginti quinque annis iudice data.
[同上,论辩录第二卷] 有人咨询,由未满二十五岁的裁判官所作出的判决是否有效。
et aequissimum est tueri sententiam ab eo dictam, nisi minor decem et octo annis sit.
最公平的做法是维护他所作出的判决,除非他未满十八岁。
certe si magistratum minor gerit, dicendum est iurisdictionem eius non improbari.
确实,如果未成年人担任政务官,则应当认为他的裁判权不被否定。
et si forte ex consensu iudex minor datus sit scientibus his, qui in eum consentiebant, rectissime dicitur ualere sententiam.
如果由于双方合意而指定了未成年人担任裁判官,且同意他的当事人在明知这一情况的情况下,则极正确地认为该判决有效。
proinde si minor praetor, si consul ius dixerit sententiamue protulerit, ualebit: princeps enim, qui ei magistratum dedit, omnia gerere decreuit.
因此,如果未成年的法务官或执政官主持审判或作出判决,该判决将是有效的;因为授予其政务官职的元首已决定由其行使一切职权。