[ULPIANUS libro tertio de officio consulis. ] §42.1.15.prA diuo Pio rescriptum est magistratibus populi Romani, ut iudicum a se datorum uel arbitrorum sententiam exsequantur hi qui eos dederunt.
[乌尔比安《执政官职责》第三卷] 神君庇护曾向罗马人民的政务官们发出敕答,规定那些指定了裁判官或仲裁人的人,应当自己去执行这些裁判官或仲裁人的判决。
§42.1.15.1Sententiam Romae dictam etiam in prouinciis posse praesides, si hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit.
我们的皇帝与其父亲曾发出敕答,如果被授以此命,行省总督们在行省内也能够将罗马做出的判决执行到底。
§42.1.15.2In uenditione itaque pignorum captorum facienda primo quidem res mobiles et animales pignori capi iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est.
因此,在进行已被扣押的质物销售时,他们首先命令扣押动产和动物作为质物,随后予以变卖:如果这些物品的价款充足,那便很好。
si non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi.
如果不足,他们还命令扣押土地质物并予以变卖。
quod si nulla mouentia sint, a pignoribus soli initium faciunt: sic denique interloqui solent, si mouentia non sint, ut soli quoque capiantur: nam a pignoribus soli initium faciendum non est.
但如果没有动产,他们则从土地质物开始:因此,在没有动产的情况下,他们通常会做出中间裁决,以便土地也同样被扣押:因为不应当直接从土地质物开始。
quod si nec quae soli sunt sufficiant uel nulla sint soli pignora, tunc peruenietur etiam ad iura.
但如果连土地上的财产也不足,或者根本没有土地质物,那么此时也可以针对权利进行执行。
exsequuntur itaque rem iudicatam praesides isto modo.
因此,总督们是以这种方式执行既判事项的。
§42.1.15.3Si pignora, quae capta sunt, emptorem non inueniant, rescriptum est ab imperatore nostro et diuo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, addicantur autem utique ea quantitate quae debetur.
如果被扣押的质物找不到买主,我们的皇帝与其神圣的父亲曾发出敕答,应将这些质物判给被判令给付的债权人本人,但无论如何必须按所欠的债务数额进行断归。
nam si creditor maluerit pignora in creditum possidere isque esse contentus, rescriptum est non posse eum quod amplius sibi debetur petere, quia uelut pacto transegisse de credito uidetur, qui contentus fuit pignora possidere, nec posse eum in quantitatem certam pignora tenere et superfluum petere.
因为如果债权人更愿意占有该质物以抵偿债款并对此感到满足,敕答已规定他不能再请求超出部分,因为满足于占有质物的人被视为已通过协议解决了债权,他不能在限定的数额内保留质物并同时请求其余额。
§42.1.15.4Si rerum, quae pignoris iure captae sunt, controuersia fiat, constitutum est ab imperatore nostro ipsos, qui rem iudicatam exsequuntur, cognoscere debere de proprietate: et si cognouerint eius fuisse qui condemnatus est, rem iudicatam exsequentur.
如果对依质权扣押的财产产生争议,我们的皇帝规定,执行既判事项的人自己应当对所有权进行审理:如果他们认定该财产属于被判决处罚的人,则应当执行既判事项。
sed sciendum est summatim eos cognoscere debere nec sententiam eorum posse debitori praeiudicare, si forte hi dimittendam eam rem putauerint, quasi eius sit, qui controuersiam mouit, non eius, cuius nomine capta est: nec eum, cui restituta est, statim habere per sententiam debere, si forte iure ordinario coeperit ab eo res peti.
但必须知道的是,他们应当进行略式审理,且他们的判决不能对债务人造成预先的不利影响,即便他们偶然认为应当放行该财产,好似其属于提起争议的人,而非以其名义扣押的人:而被返还财产的人,如果偶然有人开始通过普通程序诉请该财产,其不应被认为因该判决而立即拥有所有权。
sic euenit, ut omnibus integris tantum capioni res iudicata proficiat.
如此,便能在不损害任何原有权利的情况下,使既判事项仅对扣押产生效力。
sed illud debet dici, ubi controuersia est de pignore, id dimitti debere et capi aliud, si quod est sine controuersia.
但应当说明的是,凡是对质物产生争议的地方,该质物应当被放行,并扣押其他无争议的财产(如果存在的话)。
§42.1.15.5Quod si res sit pignerata, quae pignori capta est, uidendum est, an sic distrahi possit, ut dimisso creditore superfluum in causam iudicati conuertatur.
但是,如果被扣押作为质物的财产本身已被质押,则须考虑是否可以如此变卖,即在偿付债权人后,将剩余部分转用于既判事项的执行。
et quamquam non cogatur creditor rem, quam pignori accepit, distrahere: tamen in iudicati exsecutione seruatur, ut, si emptorem inuenerit res quae capta est, qui dimisso priore creditore superfluum soluere sit paratus, admittenda sit huius quoque rei distractio.
虽然债权人并不被强迫去变卖他接受作为质物的财产,但在既判事项的执行中,习惯的做法是:如果被扣押的财产找到了买主,且该买主准备在偿付前一债权人后支付超出部分,那么变卖此财产也应当被允许。
nec uidetur deterior condicio creditoris fieri suum consecuturi nec prius ius pignoris dimissuri, quam si ei fuerit satisfactum.
因为债权人的处境并不因此变糟,他将获得其应得的份额,且在获得清偿之前,他不会放弃其质权。