Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §42.1.15.6-42.1.15.12

担保变卖后裁判官的权限限度与债权扣押

第 6867 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

关于担保物变卖后针对买主的争议及买主未付价款时裁判官介入的限度,以及在无其他财产时扣押债权、存款等货币资产的程序与要求。

[ULPIANUS libro tertio de officio consulis. ] §42.1.15.6Si post addictum pignus aliqua controuersia emptori moueatur, an sit cognitio eiusdem iudicis, qui sententiam exsecutus fuerit, uidendum est.
在质物被判归之后,如果对买主提起某种争议,须考虑,对此的审理是否属于曾执行判决的同一裁判官。
et cum semel emptio perfecta sit eiusque qui comparauit periculum uertatur, non puto locum esse cognitioni: certe posteaquam inductus est emptor in possessionem, nonne cessabunt partes eorundem iudicum? idemque et si ipsi, cui quis iudicatus est, res fuerit addicta.
并且,既然买卖一旦完成,且风险转由购买者承担,我认为便没有审理的余地:的确,在买主被导入占有之后,这些裁判官的职责难道不会终止吗? 如果财产被判归给赢得判决的债权人本人,情况也是一样的。
§42.1.15.7Sed si emptor, cui pignora sunt addicta exsequente iudice, pretium non soluat, utrum aduersus emptorem porrigere manus debeant idem iudices, qui sententiam exsequuntur, uidendum est.
但是,如果由裁判官执行而判归质物的买主不支付价款,须考虑,执行判决的这些裁判官是否应当对买主施加强制。
et non puto eos ultra procedere: ceterum longe res abibit.
我认为他们不应进一步介入:否则事情将会变得极其繁杂。
quid enim dicemus? condemnabunt emptorem et sic exsequentur aduersus eum sententiam, an statim pro iudicato habebunt? et quid si neget se emisse aut exsoluisse contendat? melius igitur erit, si non se interponant, maxime cum nec habeat actionem aduersus eum is, cui iudicatum fieri desideratur.
因为我们要说什么呢? 他们是要判令买主给付,从而对他执行判决,还是立即视其为已决事项? 且如果他否认自己曾购买,或者主张自己已经清偿,该怎么办? 因此,如果他们不予介入会更好,尤其是当希望判决得以执行的人对该买主并无诉权时。
nec iniuria adficietur: oportet enim res captas pignori et distractas praesenti pecunia distrahi, non sic, ut post tempus pecunia soluatur.
他也不会遭受不公:因为被扣押作为质物并变卖的财产,应当以现款变卖,而不应在变卖后过一段时间才支付价款。
certe si se interponant, hactenus debebunt interuenire, ut ipsam rem addictam capiant et distrahant, quasi nondum uinculo pignoris liberatam.
当然,如果他们要介入,也只能介入到以下程度:即扣押并变卖该判归的财产本身,就好像它尚未从质权束缚中解放出来一样。
§42.1.15.8Sic quoque iudices exsequentur iudicatum, ut nomina iure pignoris capiant, si nihil aliud sit quod capi possit: posse enim nomen iure pignoris capi imperator noster rescripsit.
如果没有其他可供扣押的财产,裁判官也可以通过依质权扣押债权的方式来执行既判事项:因为我们的皇帝曾发出敕答,债权可以依质权予以扣押。
§42.1.15.9Sed utrum confessum nomen tantum capi possit an etiam si neget quis se debere, uideamus.
但是,让我们看一看,是仅有得到承认的债权可以被扣押,还是在有人否认其负有债务时亦可扣押。
et magis est, ut id dumtaxat capiatur, quod confitetur: ceterum si negetur, aequissimum erit discedi a nomine, nisi forte quis exemplum secutus corporalium pignerum ultra processerit dixeritque ipsos debere iudices de nomine cognoscere, ut cognoscunt de proprietate: sed contra rescriptum est.
更为合适的是,仅扣押得到承认的债权:否则,如果被否认,放弃对该债权的扣押将是最为公平的,除非有人效仿有体质物的先例而进一步主张,裁判官自己应当对债权进行审理,就像他们对所有权进行审理一样;但已有相反的敕答。
§42.1.15.10Item quid dicemus? utrum ipsi iudices conuenient nomen exigentque id quod debetur et in causam iudicati conuertent, an uero uendent nomen, ut pignora corporalia solent? et necesse est, ut quod eis facilius uideatur ad rem exsequendam, hoc faciant.
同样,我们要说什么呢? 是由裁判官们自己就该债权提起诉讼并要求偿还所欠债务,将其转用于既判事项的执行,还是像有体质物通常那样变卖该债权? 他们必须采取对执行该事项而言显得更为简便的方式。
§42.1.15.11Sed et si pecunia penes argentarios sit, aeque capi solet.
而且,即使资金在银行家手中,也同样习惯予以扣押。
hoc amplius et si penes alium quem, destinata tamen ei, qui condemnatus est, solet pignoris iure capi et conuerti in causam iudicati.
此外,即使资金在其他任何人手中,但若是专门留给被判决处罚之人的,也习惯依质权予以扣押,并转用于既判事项的执行。
§42.1.15.12Praeterea pecuniam quoque depositam nomine condemnati uel in arcam reclusam solent capere, ut iudicato satisfiat.
此外,他们也习惯扣押以被判决处罚之人的名义寄存的资金,或者锁在保险箱里的资金,以满足既判事项的清偿。
hoc amplius et si pupillaris pecunia in arcam reposita sit ad praediorum comparationem, et citra permissum praetoris ab eo, qui exsequitur iudicatum, solet capi et in causam iudicati conuerti.
此外,即使被监护人的资金为了购买地产而被存放在保险箱中,执行既判事项的人即使未经裁判官的许可,也习惯予以扣押并转用于既判事项的执行。

词汇与语法注释

  1. 42.1.15.6post addictum pignus — 介词 post 后面接宾格名词和过去被动分词的结构,表示该动作本身(即“在质物被判归之后”),这是一种类似于 ab urbe condita 的句法结构。
  2. 42.1.15.6eiusque qui comparauit periculum uertatur — eius 是关系代词 qui 的先行词,同时是修饰 periculum 的属格。短语 periculum uerti 是一个法律惯用语,意为“风险转移或归属于某人”。
  3. 42.1.15.8nomina — 在法律和金融语境中,nomen(复数 nomina)指“债权”或“借款”,而非其通常的词义“名字”。此处指作为扣押对象的“债权”。
  4. 42.1.15.12citra permissum praetoris — 介词 citra 在此处并非表示空间意义的“在……这一侧”,而是表示古典期以后散文中常见的、相当于 sine 的否定条件,即“未经/在没有……的情况下”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §42.1.15.6-42.1.15.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:42.1.15.6-42.1.15.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。