[CELSUS libro sexto digestorum. ] §42.1.13.prSi quis ab alio decem, ab alio satisdari stipulatus est, aestimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim uani timoris ulla aestimatio est.
[凯尔苏斯,在《学说汇纂》第6卷中] 如果有人向一人约定给付十,向另一人约定提供担保,则必须评估提供担保对约定人有多大利益,而这笔额度或是同等数额,或是较少,或有时甚至为零;因为对于虚无的恐惧是没有任何评估价值的。
uerum sorte soluta nullum iam pretium aestimationis est, aut quantum ex sorte fuerit solutum, tantundem ex aestimatione decedet.
但是,一旦本金得以偿付,就再无任何评估的价值,或者从本金中偿付了多少,就从评估额中扣除多少。
§42.1.13.1Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid damnum stipulator patiatur, et faciat ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, sicut euenit in omnibus faciendi obligationibus.
如果有人承诺他将阻止约定人遭受任何损害,并且实际上使该事项不产生此类损害,他就履行了其所承诺的内容;否则,因为他未履行其所承诺的内容,他将被判处支付金钱,正如在所有做的债务中发生的那样。