[POMPONIUS libro trigensimo secundo ad Sabinum. ] §41.7.5.prSi id, quod pro derelicto habitum possidebas, ego sciens in ea causa esse abs te emerim, me usucapturum constat nec obstare, quod in bonis tuis non fuerit: nam et si tibi rem ab uxore donatam sciens emero, quia quasi uolente et concedente domino id faceres, idem iuris est.
[蓬蓬尼乌斯,摘自《论萨宾》第三十二卷] 如果我明知该物处于上述状况,而向你购买了你作为弃置物占有的物,显然我将通过时效取得之,且该物不曾存在于你的财产中并不构成妨碍;因为,即使我明知而向你购买了你的妻子赠与你的物,由于你这样做,如同是在所有主有意且默许的情况下进行的,此处的法律规定也是相同的。
§41.7.5.1Id, quod quis pro derelicto habuerit, continuo meum fit: sicuti cum quis aes sparserit aut aues amiserit, quamuis incertae personae uoluerit eas esse, tamen eius fierent, cui casus tulerit ea, quae, cum quis pro derelicto habeat, simul intellegitur uoluisse alicuius fieri.
某人作为弃置物抛弃的物,立即成为我的财产;正如有人撒下铜钱或放走飞鸟,尽管他希望这些东西归于不特定的人,但它们仍会归属于偶然获得它们的人;在有人将物作为弃置物抛弃时,同样被理解为他同时希望这些物归属于某人。