[PAULUS libro quinquagensimo quarto ad edictum. ] §41.6.1.prPro donato is usucapit, cui donationis causa res tradita est: nec sufficit opinari, sed et donatum esse oportet.
[保罗,摘自《告示评注》第五十四卷] 作为赠与而时效取得的人,是因赠与原因而被交付物的人:仅凭主观认为是不够的,还必须实际上已经进行了赠与。
§41.6.1.1Si pater filio quem in potestate habet donet, deinde decedat, filius pro donato non capiet usu, quoniam nulla donatio fuit.
如果父亲赠与处于其家父权下的儿子,随后去世,儿子不能作为赠与进行时效取得,因为并不存在任何赠与。
§41.6.1.2Si inter uirum et uxorem donatio facta sit, cessat usucapio.
如果夫妻之间进行了赠与,时效取得即告停止。
item si uir uxori rem donauerit et diuortium intercesserit, cessare usucapionem Cassius respondit, quoniam non possit causam possessionis sibi ipsa mutare: alias ait post diuortium ita usucapturam, si eam maritus concesserit, quasi nunc donasse intellegatur.
同样,如果丈夫赠与妻子某物,随后发生离婚,卡西乌斯解答说时效取得停止,因为妻子不能自己改变自己的占有原因:在其他情况下,他说,如果在离婚后,丈夫予以同意,她将以此方式进行时效取得,这就像是丈夫被视为现在才进行了赠与。
possidere autem uxorem rem a uiro donatam Iulianus putat.
然而,尤里安认为妻子占有着丈夫所赠与的物。