Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §41.4.2.pr-41.4.2.8

作为买受人的时效取得与真实买卖原因

第 6803 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述了以买受人身份进行时效取得的要件,强调不仅需要主观确信,还必须存在客观的买卖原因,并分析了附条件买卖、错误交付以及监护人购买等具体案例。

[PAULUS libro quinquagensimo quarto ad edictum. ] §41.4.2.prPro emptore possidet, qui re uera emit, nec sufficit tantum in ea opinione esse eum, ut putet se pro emptore possidere, sed debet etiam subesse causa emptionis.
[保罗,《告示》第五十四卷] 真正购买了财产的人是以买受人身份进行占有,仅仅具有认为自己是以买受人身份进行占有的想法是不够的,还必须存在着买卖这一原因。
si tamen existimans me debere tibi ignoranti tradam, usucapies.
然而,如果我以为自己欠你债,而将物交付给并不知情的你,你将通过时效取得。
quare ergo et si putem me uendidisse et tradam, non capies usu? scilicet quia in ceteris contractibus sufficit traditionis tempus, sic denique si sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si, cum traditur mihi, existimem illius esse: at in emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur: igitur et bona fide emisse debet et possessionem bona fide adeptus esse.
那么为什么如果我以为自己卖了物而进行交付,你就不能通过时效取得呢? 这当然是因为在其他契约中,交付之时就已足够,因此,即使明知是他人之物而进行口头协定,如果在交付给我时,我以为该物属于他,我仍将通过时效取得;但在买卖中,契约缔结之时也要被考量:因此,他必须既是善意购买,又是善意取得占有。
§41.4.2.1Separata est causa possessionis et usucapionis: nam uere dicitur quis emisse, sed mala fide: quemadmodum qui sciens alienam rem emit, pro emptore possidet, licet usu non capiat.
占有的原因与时效取得的原因是分离的:因为有人确实可以被认为购买了财产,但是出于恶意:正如明知是他人之物而购买的人是以买受人身份占有,尽管他不能通过时效取得。
§41.4.2.2Si sub condicione emptio facta sit, pendente condicione emptor usu non capit.
如果买卖是附条件设立的,在条件悬而未决期间,买受人不能通过时效取得。
idemque est et si putet condicionem exstitisse, quae nondum exstitit: similis est enim ei, qui putat se emisse.
如果他以为条件已经成就,而实际上尚未成就,情况也是一样:因为他类似于那些以为自己已经购买的人。
contra si exstitit et ignoret, potest dici secundum Sabinum, qui potius substantiam intuetur quam opinionem, usucapere eum.
相反,如果条件已经成就而他并不知情,根据更注重实质而非主观想法的萨宾的观点,可以说他能够通过时效取得。
est tamen nonnulla diuersitas, quod ibi, cum rem putat alienam, quae sit uenditoris, affectionem emptoris habeat, at cum nondum putat condicionem exstitisse, quasi nondum putat sibi emisse.
然而,这两者之间仍有一些区别,因为在前者中,当他以为属于他人的物实际上属于出卖人时,他具有买受人的意图;而当他认为条件尚未成就时,他就像尚未认为自己已经购买了一样。
quod apertius quaeri potest, si, cum defunctus emisset, heredi eius tradatur, qui nesciat defunctum emisse, sed ex alia causa sibi tradi, an usucapio cesset.
这可以更清晰地在以下情况中进行探究:如果被继承人购买了财产,该物被交付给不知道被继承人已购买、而以为是基于其他原因交付给自己的继承人,时效取得是否应当中止。
§41.4.2.3Sabinus, si sic empta sit, ut, nisi pecunia intra diem certum soluta esset, inempta res fieret, non usucapturum nisi persoluta pecunia.
萨宾认为,如果买卖约定“除非在特定日期内支付价款,否则该物视为未买受”,则在价款全额支付前不得通过时效取得。
sed uideamus, utrum condicio sit hoc an conuentio: si conuentio est, magis resoluetur quam implebitur.
但让我们看看,这究竟是条件还是合意:如果是合意,它将是使合同解除而非使其履行。
§41.4.2.4Si in diem addictio facta sit, id est nisi si quis meliorem condicionem attulerit, perfectam esse emptionem et fructus emptoris effici et usucapionem procedere Iulianus putabat: alii et hanc sub condicione esse contractam, ille non contrahi, sed resolui dicebat, quae sententia uera est.
如果作出了“期限内竞价留保”的约定,即除非有人提出更好的条件,否则买卖即告成立,尤里安认为此时买卖已完成,果实归买受人所有,且时效取得继续进行:其他人认为这也属于附条件缔结的契约,而尤里安认为它并非附条件缔结,而是被解除,这一观点是正确的。
§41.4.2.5Sed et illa emptio pura est, ubi conuenit, ut, si displicuerit intra diem certum, inempta sit.
此外,如果约定“若在特定日期内不满意,则视为未买受”,该买卖也是无条件的。
§41.4.2.6Cum Stichum emissem, Dama per ignorantiam mihi pro eo traditus est.
当我购买了斯蒂克斯,达马因错误而作为替代物交付给我。
Priscus ait usu me cum non capturum, quia id, quod emptum non sit, pro emptore usucapi non potest: sed si fundus emptus sit et ampliores fines possessi sint, totum longo tempore capi, quoniam uniuersitas eius possideatur, non singulae partes.
普里司库斯说,我不能通过时效取得他,因为未被购买的物不能作为买受人通过时效取得;但如果购买了土地而占有了更广的边界,则整个土地可以通过长期占有而取得,因为占有的是其整体,而非个别部分。
§41.4.2.7Eius bona emisti, apud quem mancipia deposita erant: Trebatius ait usu te non capturum, quia empta non sint.
你购买了某人的财产,而奴隶曾寄存该人处:特雷巴蒂乌斯说,你不能通过时效取得他们,因为他们并非被购买之物。
§41.4.2.8Tutor ex pupilli auctione rem, quam eius putabat esse, emit.
监护人从被监护人的拍卖中购买了自己以为属于后者的财物。
Seruius ait posse eum usucapere: in cuius opinionem decursum est eo, quod deterior causa pupilli non fit, si propius habeat emptorem, et, si minoris emerit, tutelae iudicio tenebitur ac si alii minoris addixisset: idque et a diuo Traiano constitutum dicitur.
塞维鲁说他可以通过时效取得:采纳这一观点的理由在于,如果监护人作为近旁的买受人,被监护人的处境并不会变差;且如果他以较低的价格购买,他将像将物以较低价格卖给他人一样,承担监护诉讼的责任。 据说神圣图拉真也对此作出了规定。

词汇与语法注释

  1. §41.4.2.prsubesse causa emptionis — 指出罗马法中时效取得的要件,即占有的基础必须存在客观真实的买卖原因(causa),而仅仅具有自己已购买的主观确信(opinio)是不够的。
  2. §41.4.2.prat in emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur — 与其他契约(如口头协定)仅在交付时考察善意不同,在买卖契约(emptio venditio)中,契约缔结之时(quo contrahitur)也须具备善意,这体现了罗马买卖法中双重善意(契约缔结时与占有取得时)的要求。
  3. §41.4.2.3Sabinus, si sic empta sit... non usucapturum nisi persoluta pecunia — 在带虚拟式(empta sit)的条件句后,直接使用了主格不具有、且省去了主句动词(如 dicit 或 putat 等表示说或认为的动词)和不定式主格代词(eum,即买受人)的对格加不定式(AcI)结构(non usucapturum [esse])。
  4. §41.4.2.8in cuius opinionem decursum est — 非人称被动语态(decursum est),意为“人们采纳了其(塞维鲁的)观点”。它表明了在法理解释上,允许监护人例外地通过拍卖购买被监护人的财产并进行时效取得的历史性转向。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §41.4.2.pr-41.4.2.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:41.4.2.pr-41.4.2.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。