[PAULUS libro quinquagensimo quarto ad edictum. ] §41.4.2.9Procuratorem quoque, qui ex auctione, quam mandatu domini facit, emerit, plerique putant utilitatis causa pro emptore usucapturum.
大多数人认为,基于公益,对于根据本人的委托进行拍卖并从中购买的代理人,也将作为买受人通过时效取得。
idem potest dici et si negotia domini gerens ignorantis emerit propter eandem utilitatem.
如果在主人不知情的情况下管理其事务的人,基于同样的公益而购买了财产,也可以这样说。
§41.4.2.10Si seruus tuus peculiari nomine emat rem, quam scit alienam, licet tu ignores alienam esse, tamen usu non capies.
如果你的奴隶以特有财产的名义,购买了一件他明知属于他人的物,即使你并不知道该物属于他人,你仍然不能通过时效取得。
§41.4.2.11Celsus scribit, si seruus meus peculiari nomine apiscatur possessionem, id etiam ignorantem me usucapere: quod si non peculiari nomine, non nisi scientem me: et si uitiose coeperit possidere, meam uitiosam esse possessionem.
凯尔苏斯写道,如果我的奴隶以特有财产的名义取得占有,即使我不知情,我也能通过时效取得该物;但如果不是以特有财产的名义,则除非我知情;且如果奴隶开始占有时存在瑕疵,我的占有也是有瑕疵的。
§41.4.2.12Pomponius quoque in his, quae nomine domini possideantur, domini potius quam serui uoluntatem spectandam ait: quod si peculiari, tunc mentem serui quaerendam.
蓬波尼乌斯也认为,在以主人名义占有的财产中,应当考量主人的意愿而非奴隶的意愿;但如果是以特有财产的名义占有,则应当探究奴隶的意图。
et si seruus mala fide possideat eaque dominus nanctus sit, ut suo nomine possideat, adempto puta peculio, dicendum est, ut eadem causa sit possessionis et ideo usucapio ei non magis procedat.
如果奴隶恶意占有某物,而主人取得了该物以便以自己的名义占有——例如,假设特有财产被收回——应当认为占有的原因相同,因此时效取得对主人而言不能继续进行。
§41.4.2.13Si seruus bona fide emerit peculiari nomine, ego ubi primum cognoui sciam alienam, processuram usucapionem Celsus ait: initium enim possessionis sine uitio fuisse: sed si eo tempore quo emit, quamquam id bona fide faciat, ego alienam rem esse sciam, usu me non capturum.
如果奴隶以特有财产的名义善意购买,而我一旦得知便知道该物属于他人,凯尔苏斯认为时效取得仍将继续,因为占有之初是没有瑕疵的;但如果在其购买之时,尽管他是善意为之,我却知道那是他人之物,我便不能通过时效取得该物。
§41.4.2.14Et si quod non bona fide seruus meus emerit, in pactionem libertatis mihi dederit, non ideo me magis usucapturum: durare enim primam causam possessionis idem Celsus ait.
如果我的奴隶非出于善意购买了某物,并为了赎得自由的协议而将该物交给我,我并不能因此就更能通过时效取得;因为同一位凯尔苏斯指出,占有的最初原因仍然存续。
§41.4.2.15Si a pupillo emero sine tutoris auctoritate, quem puberem esse putem, dicimus usucapionem sequi, ut hic plus sit in re quam in existimatione: quod si scias pupillum esse, putes tamen pupillis licere res suas sine tutoris auctoritate administrare, non capies usu, quia iuris error nulli prodest.
如果我从未成年人处购买财产,且未经其监护人同意,而我以为该未成年人已达成年年龄,我们认为时效取得成立,在此情况下实际情况重于主观想象;但如果你明知他是未成年人,却认为未成年人被允许在未经监护人同意的情况下处分自己的财产,你将不能通过时效取得,因为法律上的错误对任何人都没有益处。
§41.4.2.16Si a furioso, quem putem sanae mentis, emero, constitit usucapere utilitatis causa me posse, quamuis nulla esset emptio et ideo neque de euictione actio nascitur mihi nec Publiciana competit nec accessio possessionis.
如果我从一个我以为精神健全的精神病人处购买财产,基于公益,我能够通过时效取得,这一观点已确立。 尽管买卖本身无效,因此我既不能提起追夺担保之诉,也不能提起普布里基安诉讼,亦无占有的合并。
§41.4.2.17Si eam rem, quam pro emptore usucapiebas, scienti mihi alienam esse uendideris, non capiam usu.
如果你将你作为买受人正在通过时效取得的该物,卖给明知其属于他人的我,我将不能通过时效取得该物。
§41.4.2.18Etiam heredi ulteriori defuncti possessio proderit, quamuis medius heres possessionem eius nanctus non sit.
即使中间的继承人未取得被继承人的占有,更后顺位的继承人仍将受益于被继承人的占有。
§41.4.2.19Si defunctus bona fide emerit, usucapietur res, quamuis heres scit alienam esse.
如果被继承人善意购买,即使继承人知道该物属于他人,该物仍将通过时效取得。
hoc et in bonorum possessore et in fideicommissariis, quibus ex Trebelliano restituitur hereditas, ceterisque praetoriis successoribus obseruatum est.
这在财产占有者、根据特雷贝利安决议被返还继承财产的信托遗赠受托人以及其他裁判官法上的继承人中,均同样适用。
§41.4.2.20Emptori tempus uenditoris ad usucapionem procedit.
对买受人而言,出卖人的占有期间可计入其时效取得之中。
§41.4.2.21Si rem alienam emero et, cum usucaperem, eandem rem dominus a me petierit, non interpellari usucapionem meam litis contestatione.
如果我购买了属于他人的物,并且在我通过时效取得该物期间,所有者就同一物向我提起诉讼,我的时效取得并不因争点交结而中断。
sed si litis aestimationem sufferre maluerim, ait Iulianus causam possessionis mutari ei, qui litis aestimationem sustulerit, idemque esse, si dominus ei, qui rem emisset a non domino, donasset: eaque sententia uera est.
但是,如果我宁愿承担诉讼标的的估价,尤里安认为,对于承担了诉讼标的的估价的人,其占有的原因发生了改变,这与所有者将该物赠与从非所有者处购买该物的人相同;而这一观点是正确的。