[IDEM libro uicesimo tertio quaestionum. ] §41.3.44.prIusto errore ductus Titium filium meum et in mea potestate esse existimaui, cum adrogatio non iure interuenisset: eum ex re mea quaerere mihi non existimo.
[同上(帕皮尼安),《疑义集》第二十三卷] 在合理的错误引导下,我曾认为提修斯是我的儿子并处于我的家权之下,而实际上该自权人收养并未依法进行。 我不认为他能从我的财产中为我取得财产。
non enim constitutum est in hoc, quod in homine libero qui bona fide seruit placuit: ibi propter adsiduam et cottidianam comparationem seruorum ita constitui publice interfuit, nam frequenter ignorantia liberos emimus, non autem tam facilis frequens adoptio uel adrogatio filiorum est.
因为,在善意服劳役的自由人情形中所确立的规则,并不适用于此案。 在前者中,由于奴隶的不断和日常取得,如此规定符合公共利益,因为我们经常因不知而购买了自由人,但收养或自权人收养子女却不那么容易和频繁。
§41.3.44.1Constat, si rem alienam scienti mihi uendas, tradas autem eo tempore, quo dominus ratum habet, traditionis tempus inspiciendum remque meam fieri.
显然,如果你将他人的物卖给知情的我,但在所有权人追认之时交付,则应考察交付之时,且该物成为我的。
§41.3.44.2Etsi possessionis, non contractus initium, quod ad usucapionem pertinet, inspici placet, nonnumquam tamen euenit, ut non initium praesentis possessionis, sed causam antiquiorem traditionis, quae bonam fidem habuit, inspiciamus, ueluti circa partum eius mulieris, quam bona fide coepit possidere: non enim ideo minus capietur usu puer, quod alienam matrem, priusquam eniteretur, esse cognouit.
虽然通常认为,就时效取得而言,应当考察占有的开始而非合同的开始,但有时也会发生这样的情况,即我们考察的不是当前占有的开始,而是具有善意的更早的交付原因,例如关于某人善意开始占有的那名妇女所生的孩子;因为占有者不会因为在分娩前得知母亲属于他人,就不能时效取得该婴儿。
idem in seruo postliminio reuerso dictum est.
在通过战俘归国权归来的奴隶的情形中,也有同样的主张。
§41.3.44.3Nondum aditae hereditatis tempus usucapioni datum est, siue seruus hereditarius aliquid comparat, siue defunctus usucapere coeperat: sed haec iure singulari recepta sunt.
尚未继承的遗产存续期间可用于时效取得,无论是遗产奴隶取得了某物,还是死者生前已开始时效取得;但这些规则是基于特有法而被接受的。
§41.3.44.4Filius familias emptor alienae rei, cum patrem familias se factum ignoret, coepit rem sibi traditam possidere: cur non capiat usu, cum bona fides initio possessionis adsit, quamuis eum se per errorem esse arbitretur, qui rem ex causa peculiari quaesitam nec possidere possit? idem dicendum erit et si ex patris hereditate ad se peruenisse rem emptam non leui praesumptione credat.
作为他人之物买主的家子,在不知道自己已成为家父的情况下,开始占有交付给他的物:既然在占有开始时存在善意,他为何不能时效取得? 即便他因错误而认为自己属于那种甚至不能占有因特有财产原因取得之物的人。 如果他有充分的理由相信该买得之物是作为父亲的遗产归属于他,也应作同样的结论。
§41.3.44.5Non mutat usucapio superueniens pro emptore uel pro herede, quo minus pignoris persecutio salua sit: ut enim usus fructus usucapi non potest, ita persecutio pignoris, quae nulla societate dominii coniungitur, sed sola conuentione constituitur, usucapione rei non peremitur.
其后作为买主或继承人发生的时效取得,并不妨碍质权追及权的存续:因为正如用益物权不能因时效取得,同样,与所有权没有任何结合关系、而仅凭协议设立的质权追及权,也不因物的时效取得而消灭。
§41.3.44.6Eum, qui postea quam usucapere coepit in furorem incidit, utilitate suadente relictum est, ne languor animi damnum etiam in bonis adferat, ex omni causa implere usucapionem.
对于在开始时效取得后陷入疯癫的人,在实用性的考量下,为了不让精神疾病在财产上造成损失,已确立其在任何情况下都可以完成时效取得。
§41.3.44.7Si, cum apud hostes dominus aut pater agat, seruus aut filius emat, an et tenere incipiat? si quidem ex causa peculii possedit, usucapionem inchoari nec impedimento domini captiuitatem esse, cuius scientia non esset in ciuitate necessaria.
如果当所有权人或父亲处于敌方时,奴隶或家子购买了某物,他们是否也开始持有它? 如果他确实是基于特有财产的原因而占有,则时效取得开始,所有权人的被俘不构成阻碍,因为在城邦中并不需要所有权人的知情。
si uero non ex causa peculii comparetur, usu non capi nec iure postliminii quaesitum intellegi, cum prius esset, ut, quod usucaptum diceretur, possessum foret.
但如果不是基于特有财产的原因而取得,则不能时效取得,也不能理解为基于战俘归国权而取得,因为要称某一物被时效取得,前提必须是该物已被占有。
sin autem pater ibi decesserit, quia tempora captiuitatis ex die quo capitur morti iungerentur, potest filium dici et possedisse sibi et usucepisse intellegi.
然而,如果父亲死于敌方,由于被俘的期间将从被俘之日起与死亡相连,因此可以说家子既为自己占有,也被理解为已时效取得。