[PAULUS libro quinquagensimo quarto ad edictum. ] §41.3.4.15eres, qui in ius defuncti succedit, licet apud eum ignorantem ancillam furtiuam esse conceperit ea et pepererit, non tamen usucapiet.
[保罗《告示评注》第五十四卷] 继承被继承人权利的继承人,即使在其不知情的情况下,被盗的女奴在其处怀孕并分娩,该继承人仍不能取得时效。
§41.3.4.16De illo quaeritur, si seruus meus ancillam, quam subripuit, pro libertate sua mihi dederit, an partum apud me conceptum usucapere possim.
对此存在争议:如果我的奴隶为了获得自由,将他偷来的女奴交给我,我是否可以对在我处怀孕所生之子取得时效。
Sabinus et Cassius non putant, quia possessio, quam seruus uitiose nanctus sit, domino noceret, et hoc uerum est.
萨比努斯和卡西乌斯认为不能,因为奴隶以非法手段获得的占有会对所有人产生不利影响,这是正确的。
§41.3.4.17Sed et si, ut seruum meum manumitterem, alius mihi furtiuam ancillam dederit eaque apud me conceperit et pepererit, usu me non capturum.
但同时,如果他人为了让我释放我的奴隶,而交给我一个被盗的女奴,该女奴在我处怀孕并分娩,我亦不能取得时效。
idemque fore etiam, si quis eam ancillam mecum permutasset aut in solutum dedisset, item si donasset.
如果有人与我交换该女奴,或将其作为代物清偿,或者赠与,其结果也是相同的。
§41.3.4.18Si antequam pariat, alienam esse rescierit emptor, diximus non posse eum usucapere: quod si nescierit, posse.
如果买受人在女奴分娩前得知其属于他人,我们已经说过,他不能取得时效;但如果他不知情,则可以取得。
quod si, cum iam usucaperet, cognouerit alienam esse, initium usucapionis intueri debemus, sicut in emptis rebus placuit.
但如果他在已经进行时效取得的过程中得知其属于他人,我们应当考察取得时效的开始之时,正如在买卖物中所确定的那样。
§41.3.4.19Lana ouium furtiuarum si quidem apud furem detonsa est, usucapi non potest, si uero apud bonae fidei emptorem, contra: quoniam in fructu est, nec usucapi debet, sed statim emptoris fit.
被盗羊只的羊毛,如果是从窃贼处剪下的,则不能取得时效;但如果是从善意买受人处剪下的,则相反:因为这属于果实,不应通过时效取得,而是直接归买受人所有。
idem in agnis dicendum, si consumpti sint, quod uerum est.
对于被消费的小羊,也应当这样说,这是正确的。
§41.3.4.20Si ex lana furtiua uestimentum feceris, uerius est, ut substantiam spectemus, et ideo uestis furtiua erit.
如果你用被盗的羊毛制成衣服,更正确的观点是我们应当看其原材料(质地),因此该衣服亦为盗窃物。
§41.3.4.21Si rem pignori datam debitor subripuerit et uendiderit, usucapi eam posse Cassius scribit, quia in potestatem domini uidetur peruenisse, qui pignori dederit, quamuis cum eo furti agi potest: quod puto rectius dici.
如果债务人窃取并卖掉了已出质的物品,卡西乌斯写道,该物可以取得时效,因为该物已被视为回到了出质的所有人的支配之下,尽管所有人可以对其提起盗窃之诉;我认为这一说法更为正确。
§41.3.4.22Si tu me ui expuleris de fundi possessione nec adprehenderis possessionem, sed Titius in uacuam possessionem intrauerit, potest longo tempore capi res: quamuis enim interdictum unde ui locum habeat, quia uerum est ui me deiectum, non tamen uerum est et ui possessum.
如果你用暴力将我从土地的占有中驱逐出去,但你本人并未取得该占有,而是由提蒂乌斯进入了该空位占有,则该物可以通过长期占有而取得时效;因为尽管可以使用“暴力强占占有收回令”,因为我确实是被暴力驱逐的,但这并不意味着占有也是通过暴力维持的。
§41.3.4.23Ceterum etiamsi mala fide fundum me possidentem deieceris et uendideris, non poterit capi, quoniam uerum est ui possessum esse licet non a domino.
然而,即使你用暴力驱逐了恶意占有土地的我并将土地卖掉,该土地也不能被取得时效,因为该土地确实是通过暴力被占有的,即使被驱逐者并非所有人。
§41.3.4.24Idem dicendum est in eo, qui eum expulit qui pro herede possidebat, quamuis sciat esse hereditarium, quoniam ui possidet.
对于将作为继承人进行占有的人驱逐出去的强占者,也应当这样说,即使他知道该财产属于遗产,因为他是通过暴力进行占有的。
§41.3.4.25Si dominus fundi possessorem ui deiecerit, Cassius ait non uideri in potestatem eius redisse, quando interdicto unde ui restituturus sit possessionem.
如果土地所有人用暴力驱逐了占有者,卡西乌斯说,这不被视为回到了他的支配之下,因为他必须根据“暴力强占占有收回令”返还占有。
§41.3.4.26Si uiam habeam per tuum fundum et tu me ab ea ui expuleris, per longum tempus non utendo amittam uiam, quia nec possideri intellegitur ius incorporale nec de uia quis (id est mero iure) detruditur.
如果我对你的土地拥有通行权,而你用暴力将我从中驱逐,我将因长期不使用而失去该通行权,因为无体权利不被理解为可以被占有,也没有人会从通行权(即纯粹的权利)中被暴力驱逐。
§41.3.4.27Item si occupaueris uacuam possessionem, deinde uenientem dominum prohibueris, non uideberis ui possedisse.
同样,如果你占领了一个空位占有,随后在所有人到来时予以阻止,你不会被视为通过暴力占有。
§41.3.4.28Libertatem seruitutium usucapi posse uerius est, quia eam usucapionem sustulit lex Scribonia, quae seruitutem constituebat, non etiam eam, quae libertatem praestat sublata seruitute.
更正确的观点是,免除地役权的自由可以通过时效取得。 因为《塞克里波尼亚法》废除的是旨在设立地役权的取得时效,而非通过消灭地役权以提供自由的取得时效。
itaque si, cum tibi seruitutem deberem, ne mihi puta liceret altius aedificare, et per statutum tempus altius aedificatum habuero, sublata erit seruitus.
因此,如果我欠你一项地役权(例如,我不被允许建得更高),而在法定期限内我建得更高并保持了这一状态,则该地役权将被消灭。