[IULIANUS libro tertio ad Urseium Ferocem. ] §41.3.35.prSi homo, cuius usus fructus legatus erat, ab herede numquam possessus subreptus fuisset, quaesitum est, quia heres furti actionem non haberet, an usucapi possit.
[尤里安努斯《乌尔塞乌斯·费罗克斯注》第三卷] 如果作为遗赠遗用益权对象的奴隶,在从未被继承人占有的情况下被盗,由于继承人没有提起盗窃诉讼的权利,因而产生了一个疑问:该奴隶是否可以被时效取得。
Sabinus respondit nullam eius rei usucapionem esse, cuius nomine furti agi possit, agere autem furti eum, qui frui deberet, posse.
萨比努斯回答说,凡是可对其提起盗窃诉讼的物品,均不能被时效取得,而应当享有该用益权的人可以提起盗窃诉讼。
quod si accipiendum est, ut fructuarius poterit uti frui: aliter enim homo in causa non perduceretur.
这一点应当被理解为,是为了让用益权人能够进行使用和收益;因为否则的话,该奴隶就不会被恢复到其法定的原有状态。
sed si utenti iam et fruenti abductus homo fuerit, non solum ipse, sed etiam heres furti agere poterit.
但是,如果奴隶是从已经在使用和收益的用益权人处被夺走的,则不仅他自己,而且继承人也都能够提起盗窃诉讼。