[IULIANUS libro quadragensimo quarto digestorum. ] §41.3.33.prNon solum bonae fidei emptores, sed et omnes, qui possident ex ea causa, quam usucapio sequi solet, partum ancillae furtiuae usu suum faciunt, idque ratione iuris introductum arbitror: nam ex qua causa quis ancillam usucaperet, nisi lex duodecim tabularum uel Atinia obstaret, ex ea causa necesse est partum usucapi, si apud eum conceptus et editus eo tempore fuerit, quo furtiuam esse matrem eius ignorabat.
[尤里安,《学说汇纂》第四十四卷] 不仅善意买受人,而且凡是基于通常会发生时效取得的原因进行占有的所有人,都通过时效取得将盗窃女奴所生之子据为己有。 我认为,这是基于法律理性而引入的。 因为无论某人基于何种原因将时效取得该女奴(如果没有十二表法或阿蒂尼亚法阻碍的话),只要该子是在其占有期间受孕并出生,且当时其不知道其母亲是盗物,那么该子必然得基于同一原因时效取得。
§41.3.33.1Quod uulgo respondetur ipsum sibi causam possessionis mutare non posse, totiens uerum est, quotiens quis sciret se bona fide non possidere et lucri faciendi causa inciperet possidere: idque per haec probari posse.
俗话所说“人不能自行改变自己的占有原因”,只有在某人明知自己非基于善意占有,且为了谋取利益而开始占有的情况下,才是正确的。
si quis emerit fundum sciens ab eo, cuius non erat, possidebit pro possessore: sed si eundem a domino emerit, incipiet pro emptore possidere, nec uidebitur sibi ipse causam possessionis mutasse.
这可以通过以下事例证明:如果某人明知某土地不属于某人,却仍向其购买,他将作为占有者进行占有;但如果他向所有权人购买该土地,他将开始作为买受人进行占有,而不会被认为是由他自己改变了占有原因。
idemque iuris erit etiam, si a non domino emerit, cum existimaret eum dominum esse.
如果他向非所有权人购买,但当时认为其为所有权人,法律规则也是相同的。
idem hic si a domino heres institutus fuerit uel bonorum eius possessionem acceperit, incipiet fundum pro herede possidere.
如果此人被所有权人指定为继承人,或者取得了其财产占有,他将开始作为继承人占有该土地。
hoc amplius si iustam causam habuerit existimandi se heredem uel bonorum possessorem domino extitisse, fundum pro herede possidebit nec causam possessionis sibi mutare uidebitur.
此外,如果他有正当理由认为自己已成为该所有权人的继承人或财产占有人,他将作为继承人占有该土地,而不会被认为改变了自己的占有原因。
cum haec igitur recipiantur in eius persona, qui possessionem habet, quanto magis in colono recipienda sunt, qui nec uiuo nec mortuo domino ullam possessionem habet? et certe si colonus mortuo domino emerit fundum ab eo, qui existimabat se heredem eius uel bonorum possessorem esse, incipiet pro emptore possidere.
因此,既然这些规则对于拥有占有权的人是适用的,那么对于在所有权人生前或死后都不享有任何占有权的承租农来说,难道不更应该适用吗? 确实,如果承租农在所有权人死后,向一个自认为是其继承人或财产占有人的人购买了该土地,他将开始作为买受人进行占有。
§41.3.33.2Si dominus fundi homines armatos uenientes existimauerit atque ita profugerit, quamuis nemo eorum fundum ingressus fuerit, ui deiectus uidetur: sed nihilo minus id praedium, etiam antequam in potestate domini redeat, a bonae fidei possessore usucapitur, quia lex Plautia et Iulia ea demum uetuit longa possessione capi, quae ui possessa fuissent, non etiam ex quibus ui quis deiectus fuisset.
如果土地所有权人认为有武装人员前来而逃跑,即使这些人中没有一个进入该土地,他也仍被视为被暴力驱逐。 但尽管如此,该不动产即使在回到所有权人的控制之下以前,也由善意占有人时效取得,因为《普劳提亚法》和《尤里亚法》仅禁止对通过暴力占有之物进行长期占有取得,而不禁止对仅是有人被暴力从中驱逐之物进行时效取得。
§41.3.33.3Si mihi Titius, a quo fundum petere uolebam, possessione cesserit, usucapionis causam iustam habebo.
如果我准备向其索要土地的蒂蒂乌斯向我让渡了占有,我将拥有时效取得的正当原因。
sed et is, a quo ex stipulatu fundum petere uolebam, cedendo mihi possessione, si soluendi causa id fecerit, eo ipso efficiet, ut fundum longo tempore capiam.
但是,我准备基于口头协定向其索要土地的人,如果他为了履行债务而向我让渡占有,此举本身就将使我能够通过长期占有取得该土地。
§41.3.33.4Qui pignori rem dat, usucapit, quamdiu res apud creditorem est: si creditor eius possessionem alii tradiderit, interpellabitur usucapio: et quantum ad usucapionem attinet, similis est ei qui quid deposuit uel commodauit, quos palam est desinere usucapere, si commodata uel deposita res alii tradita fuerit ab eo, qui commodatum uel depositum accepit.
将物出质的人,只要该物处于债权人处,他就仍在继续时效取得;如果债权人将该物的占有交付给他人,时效取得即告中断;就时效取得而言,他类似于寄托物或借用物的人,显而易见,如果借用人或保管人将借用物或寄托物交付给他人,他们就停止了时效取得。
plane si creditor nuda conuentione hypothecam contraxerit, usucapere debitor perseuerabit.
显然,如果债权人仅通过单纯的协议设立了抵押,债务人将继续进行时效取得。
§41.3.33.5Si rem tuam, cum bona fide possiderem, pignori tibi dem ignoranti tuam esse, desino usucapere, quia non intellegitur quis suae rei pignus contrahere.
如果我在善意占有你的物时,将该物出质给你,而你并不知道它是你的,我便停止了时效取得,因为人们认为任何人都不能在自己的物上设立质权。
at si nuda conuentione pignus contractum fuerit, nihilo minus usucapiam, quia hoc quoque modo nullum pignus contractum uidetur.
但如果是通过单纯的协议设立质权,我仍将继续进行时效取得,因为通过这种方式,同样被视为没有设立任何质权。
§41.3.33.6Si rem pignori datam creditoris seruus subripuerit, cum eam creditor possideret, non interpellabitur usucapio debitoris, quia seruus dominum suum possessione non subuertit.
如果在债权人占有出质物期间,债权人的奴隶窃取了该物,债务人的时效取得不会中断,因为奴隶并不能剥夺其主人的占有。
sed et si debitoris seruus subripuerit, quamuis creditor possidere desinat, tamen debitori usucapio durat, non secus ac si eam creditor debitori tradidisset: nam quantum ad usucapiones attinet, serui subtrahendo res non faciunt deteriorem dominorum condicionem.
而且,如果是债务人的奴隶窃取了该物,虽然债权人停止了占有,但债务人的时效取得依然持续,这与债权人将该物交付给债务人的情形并无二致。 因为就时效取得而言,奴隶通过窃取物品,并不能使其主人的地位恶化。
facilius optinebitur, si precario possidente debitore seruus eius subripuerit.
如果在债务人进行无偿借用占有期间,其奴隶窃取了该物,这一结论将更容易被确立。
nam conductio idem praestat, quod si apud creditorem res esset: possidet enim hoc casu creditor.
因为租赁具有与物处于债权人处相同的效果:因为在这种情况下,是债权人在占有。
sed et si utrumque intercesserit et precarii rogatio et conductio, intellegitur creditor possidere et precarii rogatio non in hoc interponitur, ut debitor possessionem habeat, sed ut ei tenere rem liceat.
即使上述两项——即无偿借用申请和租赁——同时存在,仍被理解为债权人占有,且无偿借用申请的介入并非为了使债务人获得占有,而是为了允许其持有该物。