[POMPONIUS libro trigensimo secundo ad Sabinum. ] §41.3.32.prSi fur rem furtiuam a domino emerit et pro tradita habuerit, desinet eam pro furtiua possidere et incipiet pro suo possidere.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第三十二卷] 如果盗贼从所有权人处购买了该盗物,并视其为已交付之物,他将停止作为盗物占有它,而开始将其作为自己的物进行占有。
§41.3.32.1Si quis id, quod possidet, non putat sibi per leges licere usucapere, dicendum est, etiamsi erret, non procedere tamen eius usucapionem, uel quia non bona fide uideatur possidere uel quia in iure erranti non procedat usucapio.
如果某人认为法律不准许自己时效取得其所占有的物,那么必须指出,即使他存在误解,他的时效取得也同样不能进行,这要么是因为他看起来并非基于善意占有,要么是因为对于在法律上存在错误的人,时效取得不能进行。
§41.3.32.2Incertam partem possidere nemo potest: ideo si plures sint in fundo, qui ignorent, quotam quisque partem possideat, neminem eorum mera suptilitate possidere Labeo scribit.
没有人能够占有不确定的份额;因此,如果有多人在同一块土地上,而他们不知道每个人占有多少份额,拉贝奥写道,从严格的法律拟制来看,他们中没有一个人在占有。