[PAULUS libro trigensimo secundo ad Sabinum. ] §41.3.31.prNumquam in usucapionibus iuris error possessori prodest: et ideo Proculus ait, si per errorem initio uenditionis tutor pupillo auctor factus sit uel post longum tempus uenditionis peractum, usucapi non posse, quia iuris error est.
[保罗,《论萨宾》第三十二卷]\n\n在时效取得中,法律错误绝不有利于占有人;因此普罗库鲁斯说,如果由于错误,在买卖开始时,或者在买卖完成很长时间之后,监护人向被监护人提供了同意,则不能通过时效取得,因为这是法律错误。
§41.3.31.1In usucapionibus mobilium continuum tempus numeratur.
\n\n在动产的时效取得中,计算的是连续的时间。
§41.3.31.2Seruus licet in libertate moretur, nihil possidet nec per eum alius.
\n\n奴隶即使生活在事实上自由的状态下,也不占有任何物,他人也不能通过他进行占有。
atquin si nomine alicuius, dum in libertate moratur, nactus fuerit possessionem, adquiret ei, cuius nomine nactus fuerit.
然而,如果他在生活于自由状态期间,以他人的名义取得了占有,他将为他以其名义取得占有的那个人取得占有。
§41.3.31.3Si seruus meus uel filius peculiari uel etiam meo nomine quid tenet, ut ego per eum ignorans possideam uel etiam usucapiam: si is furere coeperit, donec in eadem causa res fuerit, intellegendum est et possessionem apud me remanere et usucapionem procedere, sicuti per dormientes quoque eos idem nobis contingeret.
\n\n如果我的奴隶或儿子以特有财产的名义,或者甚至以我的名义持有了某物,以至于我在不知情的情况下通过他进行占有,或者甚至通过时效取得该物:如果他开始精神失常,只要该物保持在相同的状态下,就应当理解为占有仍保留在我这里,且时效取得继续进行,就像他们睡觉时同样的情况也会发生在我们身上一样。
idemque in colono et inquilino, per quos possidemus, dicendum est.
对于我们通过其进行占有的佃农和租户,也应当这样说。
§41.3.31.4Si ui aut clam aut precario possessionem nactus quis postea furere coeperit, et possessio et causa eadem durat de hoc, quod precario furiosus habet, quemadmodum interdicto quoque uti possidetis furiosi nomine recte experimur eius possessionis nomine, quam ante furorem per se uel post furorem per alium nactus est.
\n\n如果某人通过暴力、隐秘或使用借贷取得了占有,随后开始精神失常,那么对于精神失常者通过使用借贷所持有的物,其占有和占有原因均保持不变,正如我们代表精神失常者,针对他在精神失常前亲自取得的占有,或在精神失常后通过他人取得的占有,也可以正当地利用“现占有”令状提起诉讼一样。
§41.3.31.5Uacuum tempus, quod ante aditam hereditatem uel post aditam intercessit, ad usucapionem heredi procedit.
\n\n在接受继承前或接受继承后所经过的空白时间,为了继承人的利益而计入时效取得。
§41.3.31.6Si defunctus emit, heres autem putat eum ex donationis causa possedisse, usu eum capturum Iulianus ait.
\n\n如果死者购买了该物,而继承人却认为他是基于赠与原因占有的,尤里安说,他仍将通过时效取得该物。