[IDEM libro trigensimo ad Sabinum. ] §41.3.30.prRerum mixtura facta an usucapionem cuiusque praecedentem interrumpit, quaeritur.
[同著者,《论萨宾》第三十卷] 在此产生疑问:当物混合在一起时,它是否会中断其中每件物此前的时效取得。
tria autem genera sunt corporum, unum, quod continetur uno spiritu et Graece ἡνωμένον uocatur, ut homo tignum lapis et similia: alterum, quod ex contingentibus, hoc est pluribus inter se cohaerentibus constat, quod συνημμένον uocatur, ut aedificium nauis armarium: tertium, quod ex distantibus constat, ut corpora plura non soluta, sed uni nomini subiecta, ueluti populus legio grex.
然而,物体的种类有三种:其一是由单一精神所维系的、希腊语中称为“henomenon”的物体,例如人、木料、石头及类似物;其二是由相连之物组成的,即由数个相互连结的部分构成,被称为“synemmenon”,例如建筑物、船只、衣柜;其三是由分散之物组成的,如数个未结合在一起、但属于同一名称下的物体,例如人民、军团、群畜。
primum genus usucapione quaestionem non habet, secundum et tertium habet.
第一种在时效取得上没有疑问,第二种和第三种则有疑问。
§41.3.30.1Labeo libris epistularum ait, si is, cui ad tegularum uel columnarum usucapionem decem dies superessent, in aedificium eas coniecisset, nihilo minus eum usucapturum, si aedificium possedisset.
拉贝奥在《书信集》中说,如果一个对于瓦片或柱子的时效取得还剩十天的人,将它们建入了一栋建筑物中,那么只要他占有了该建筑物,他仍将通过时效取得它们。
quid ergo in his, quae non quidem implicantur rebus soli, sed mobilia permanent, ut in anulo gemma? in quo uerum est et aurum et gemmam possideri et usucapi, cum utrumque maneat integrum.
那么,对于那些并未结合入土地物中、而是保持为动产的物,例如戒指上的宝石,情况又如何呢? 在这种情况下,金子和宝石两者都被占有并因时效取得,这是正确的,因为二者都保持了完整性。
§41.3.30.2De tertio genere corporum uidendum est.
关于第三种物体,我们必须予以探讨。
non autem grex uniuersus sic capitur usu quomodo singulae res, nec sic quomodo cohaerentes.
但是,群畜作为一个整体,其时效取得的方式既不同于单个的物,也不同于连结的物。
quid ergo est? etsi ea natura eius est, ut adiectionibus corporum maneat, non item tamen uniuersi gregis ulla est usucapio, sed singulorum animalium sicuti possessio, ita et usucapio.
那么情况是如何呢? 即使它的性质是由于物体的增加而得以维持,然而同样,并没有整个群畜的时效取得,而是像对单一动物的占有一样,也有对其的时效取得。
nec si quid emptum immixtum fuerit gregi augendi eius gratia, idcirco possessionis causa mutabitur, ut, si reliquus grex dominii mei sit, haec quoque ouis, sed singulae suam causam habebunt, ita ut, si quae furtiuae erunt, sint quidem ex grege, non tamen usucapiantur.
此外,如果为了扩大群畜而将购买的某些家畜混入其中,并不会因此改变占有的原因,例如,若其余的群畜属于我的所有,这只羊也属于我;相反,单个的羊将有其各自的原因,因此,如果有任何羊是被盗的,它们固然属于群畜的一部分,但不能被时效取得。