[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum. ] §41.2.6.prClam possidere eum dicimus, qui furtiue ingressus est possessionem ignorante eo, quem sibi controuersiam facturum suspicabatur et, ne faceret, timebat.
[乌尔比安第70卷告示注解] 我们说,凡是在他预料会对自己提起争议并害怕其提起争议的人不知情的情况下,像窃贼般进入占有的人,即为“隐秘地占有”。
is autem qui, cum possideret non clam, se celauit, in ea causa est, ut non uideatur clam possidere: non enim ratio optinendae possessionis, sed origo nanciscendae exquirenda est: nec quemquam clam possidere incipere, qui sciente aut uolente eo, ad quem ea res pertinet, aut aliqua ratione bonae fidei possessionem nanciscitur.
但是,在并非隐秘地占有时隐匿自己的人,处于不被视为隐秘地占有的境地;因为应当查明的是取得占有的渊源,而非维持占有的方式。 此外,在财物所属之人知情或同意的情况下,或者由于某种原因以善意取得占有的人,任何人都不会开始隐秘地占有。
itaque, inquit Pomponius, clam nanciscitur possessionem, qui futuram controuersiam metuens ignorante eo, quem metuit, furtiue in possessionem ingreditur.
因此,蓬波尼乌斯说,因害怕未来的争议而在其所害怕的人不知情的情况下像窃贼般进入占有的人,乃是隐秘地取得占有。
§41.2.6.1Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupauerit possessionem, uideri eum clam possidere Labeo scribit: retinet ergo possessionem is, qui ad nundinas abiit: uerum si reuertentem dominum non admiserit, ui magis intellegi possidere, non clam.
拉贝奥写道:前往集市而未留下一人,在其从集市返回期间,他人强占了其占有,则该强占者应被视为隐秘地占有;因此,前往集市的人仍保持其占有。 然而,如果他拒绝接纳返回的主人,则应被理解为主要是通过暴力进行占有,而非隐秘地占有。