[UENULEIUS libro primo interdictorum. ] §41.2.52.prPermisceri causas possessionis et usus fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam neque impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat.
[威努莱乌斯,《占有令状》第一卷] 占有与用益物权的原因不应当相混淆,正如占有与所有权也不应当相混淆一样:因为即使他人享有收益,占有也不受阻碍;即使他人占有,另一人的收益权也不会被削减。
§41.2.52.1Eum, qui aedificare prohibeatur, possidere quoque prohiberi manifestum est.
显而易见,被禁止建造房屋的人,也被禁止占有。
§41.2.52.2Species inducendi in possessionem alicuius rei est prohibere ingredienti uim fieri: statim enim cedere aduersarium et uacuam relinquere possessionem iubet, quod multo plus est quam restituere.
将某人导入某物占有的一种形式,是禁止对进入者使用暴力:因为这立即命令对手退让并空出占有,这比恢复原状要多得多。