[IDEM libro uicensimo sexto quaestionum. ] §41.2.47.prSi rem mobilem, apud te depositam aut ex commodato tibi, possidere neque reddere constitueris, confestim amisisse me possessionem uel ignorantem responsum est.
[同人,《疑问集》第二十六卷] 如果你决定占有并不再归还寄托于你处或借用给你的动产,回答是:即使我对此不知情,我也立即失去了占有。
cuius rei forsitan illa ratio est, quod rerum mobilium neglecta atque omissa custodia, quamuis eas nemo alius inuaserit, ueteris possessionis damnum adferre consueuit: idque Nerua filius libris de usucapionibus rettulit.
此事的原因或许在于,对动产管领的疏忽与放弃,即使没有其他人侵占它们,也通常会带来原占有的丧失;小涅尔瓦在其《取得时效论》中也记载了这一点。
idem scribit aliam causam esse hominis commodati omissa custodia: nam possessionem tamdiu ueterem fieri, quamdiu nemo alius eum possidere coeperit, uidelicet ideo, quia potest homo proposito redeundi domino possessionem sui conseruare, cuius corpore ceteras quoque res possumus possidere.
同一人写道,借用奴隶的管领被放弃,情况则有所不同:因为只要没有其他人开始占有他,原先的占有就一直存续,这显然是因为人(奴隶)可以怀着归返的意图,为主人维持对自身的占有,而通过他的身体,我们也可以占有其他财产。
igitur earum quidem rerum, quae ratione uel anima carent, confestim amittitur possessio, homines autem retinentur, si reuertendi animum haberent.
因此,对于那些缺乏理性或灵魂之物,占有会立即丧失;但对于奴隶,如果他们具有归返的意图,则其占有得以维持。