[ULPIANUS libro septimo disputationum.
[乌尔比安,在《论议书》第七卷中。
] §41.2.34.prSi me in uacuam possessionem fundi Corneliani miseris, ego putarem me in fundum Sempronianum missum et in Cornelianum iero, non adquiram possessionem, nisi forte in nomine tantum errauerimus, in corpore consenserimus.
] 如果你将我导入科尔内利乌斯土地的空虚占有,而我以为自己是被导入森普罗尼乌斯土地,并进入了科尔内利乌斯土地,我将不能取得占有,除非我们碰巧只是在名称上发生了错误,而在客体上达成了合意。
quoniam autem in corpore consenserimus, an a te tamen recedet possessio, quia animo deponere et mutare nos possessionem posse et Celsus et Marcellus scribunt, dubitari potest: et si animo adquiri possessio potest, numquid etiam adquisita est? sed non puto errantem adquirere: ergo nec amittet possessionem, qui quodammodo sub condicione recessit de possessione.
然而,既然我们在客体上达成了合意,占有是否仍会脱离你,则是可以怀疑的(因为塞尔苏斯和马尔切鲁斯都写道,我们能够通过意图放弃并改变占有);而且,如果占有能够通过意图来取得,难道它也已经被取得了吗? 但我认为发生错误的人不能取得;因此,以某种方式附条件地脱离占有的人,也不会失去占有。
§41.2.34.1Sed si non mihi, sed procuratori meo possessionem tradas, uidendum est, si ego errem, procurator meus non erret, an mihi possessio adquiratur.
但如果你不是向我,而是向我的代理人交付占有,则必须看:如果我发生错误而我的代理人没有错误,我是否能取得占有。
et cum placeat ignoranti adquiri, poterit et erranti.
既然大家同意不知情的人也可以取得,那么发生错误的人也应当可以取得。
sed si procurator meus erret, ego non errem, magis est, ut adquiram possessionem.
但如果我的代理人发生错误而我没有发生错误,那么我取得占有则更为合理。
§41.2.34.2Seruus quoque meus ignoranti mihi adquiret possessionem.
我的奴隶也会在我不省知的情况下为我取得占有。
nam et seruus alienus, ut Celsus scribit, siue a me siue a nemine possideatur, potest mihi adquirere possessionem, si nomine meo eam adipiscatur: quod et ipsum admittendum est.
因为正如塞尔苏斯所写,即使是他人的奴隶,不论是由我占有还是不被任何人占有,如果他以我的名义获得占有,他就能为我取得占有;这一点本身也是必须承认的。