[IDEM libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium.
[同上,在关于昆图斯·穆修斯的第二十六卷中。
] §41.2.26.prLocus certus ex fundo et possideri et per longam possessionem capi potest et certa pars pro indiuiso, quae introducitur uel ex emptione uel ex donatione uel qualibet alia ex causa.
] 土地中的特定位置既可以被占有,也可以通过长期占有而被取得;未分割的特定份额也是如此,它是通过买卖、赠与或任何其他原因而导入的。
incerta autem pars nec tradi nec capi potest, ueluti si ita tibi tradam: 'quidquid mei iuris in eo fundo est': nam qui ignorat, nec tradere nec accipere id, quod incertum est, potest.
然而,不确定的份额既不能被交付,也不能被取得,例如我这样交付给你:“在该土地中属于我的任何权利”;因为不知道的人,既不能交付也不能接受那不确定的物。