[IDEM libro septuagensimo sexto ad edictum. ] §41.2.17.prSi quis ui de possessione deiectus sit, perinde haberi debet ac si possideret, cum interdicto de ui reciperandae possessionis facultatem habeat.
[同上,第七十六卷告示注解] 如果有人因暴力而被驱逐出占有,他应当被视为如同仍在占有一样,因为他拥有通过关于暴力的禁令来恢复占有的机会。
§41.2.17.1Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod dominium nihilo minus eius manet, qui dominus esse non uult, possessio autem recedit, ut quisque constituit nolle possidere.
所有权与占有之间的区别在于:即使是不想成为所有权人的人,所有权也仍然属于他;而占有则在每个人决定不想占有时便即行丧失。
si quis igitur ea mente possessionem tradidit, ut postea ei restituatur, desinit possidere.
因此,如果有人抱着以后应当返还给自己的意图交付了占有,他就停止了占有。