[GAIUS libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. ] §41.2.15.prRem, quae nobis subrepta est, perinde intellegimur desinere possidere atque eam, quae ui nobis erepta est.
[盖尤斯,第二十六卷地方告示注解] 我们被认为对从我们这里偷走的物失去占有,正如对通过暴力从我们这里夺走的物一样。
sed si is, qui in potestate nostra est, subripuerit, quamdiu apud ipsum sit res, tamdiu non amittimus possessionem, quia per huiusmodi personas adquiritur nobis possessio.
但是,如果我们权力之下的人偷走了它,只要该物仍在他那里,我们就不失去占有,因为通过此类人,我们取得占有。
et haec ratio est, quare uideamur fugitiuum possidere, quod is, quemadmodum aliarum rerum possessionem interuertere non potest, ita ne suam quidem potest.
这就是为什么我们被认为仍占有逃亡奴隶的原因,因为正如他不能侵吞其他物的占有一样,他也同样不能侵吞他自己的占有。