[POMPONIUS libro uicensimo secundo ad Sabinum. ] §41.10.3.prHominem, quem ex stipulatione te mihi debere falso existimabas, tradidisti mihi: si scissem mihi nihil debere, usu eum non capiam: quod si nescio, uerius est, ut usucapiam, quia ipsa traditio ex causa, quam ueram esse existimo, sufficit ad efficiendum, ut id quod mihi traditum est pro meo possideam.
[蓬波尼乌斯,《萨宾注解》第二十二卷] 你向我交付了一个你因口头协定而错误地认为对我有给付义务的奴隶:如果我当时知道你并不欠我任何东西,我将不能时效取得他;但如果我不知道,更正确的看法是我可以时效取得他,因为基于我认为是真正原因的交付本身,就足以促成我将交付给我的东西作为自己的财产来占有。
et ita Neratius scripsit idque uerum puto.
内拉蒂也曾这样写道,并且我认为这是正确的。