[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §41.1.9.prQua ratione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque quae sata sunt solo cedere intelleguntur.
[盖尤斯《日常事务或金言录》第二编] 正如在土地中扎根的植物附合于土地一样,基于同样的理由,播下的谷物也被理解为附合于土地。
ceterum sicut is, qui in alieno solo aedificauit, si ab eo dominus soli petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse poterit, qui in alienum fundum sua impensa conseuit.
不过,正如在他人土地上建造建筑物的人,如果土地所有者向其请求该建筑物,可以通过恶意抗辩进行抗辩一样;以自己的费用在他人土地上播种的人,借助于同样的抗辩也能获得保护。
§41.1.9.1Litterae quoque licet aureae sint, perinde chartis membranisque cedunt, ac solo cedere solent ea quae aedificantur aut seruntur.
文字也是如此,即使是金字,也同样附合于纸张或羊皮纸,正如建造或播种之物通常附合于土地一样。
ideoque si in chartis membranisue tuis carmen uel historiam uel orationem scripsero, huius corporis non ego, sed tu dominus esse intellegeris.
因此,如果我在你的纸张或羊皮纸上写下诗歌、历史或演讲,这个有形实体的所有者被理解为是你,而不是我。
sed si a me petas tuos libros tuasue membranas nec impensas scripturae soluere uelis, potero me defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide eorum possessionem nanctus sim.
但是,如果你向我请求你的书籍或你的羊皮纸,却不愿支付书写费用,我将能够通过恶意抗辩进行自我防御,当然,这以我系善意取得它们的占有为限。
§41.1.9.2Sed non uti litterae chartis membranisue cedunt, ita solent picturae tabulis cedere, sed ex diuerso placuit tabulas picturae cedere.
但是,画作并不像文字附合于纸张或羊皮纸那样附合于画板,相反,人们更赞同画板附合于画作。
utique tamen conueniens est domino tabularum aduersus eum qui pinxerit, si is tabulas possidebat, utilem actionem dari, qua ita efficaciter experiri poterit, si picturae impensam exsoluat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio: utique si bona fide possessor fuerit qui soluerit.
然而,如果画家占有着画板,那么给画板所有者针对画像者提起有用诉权当然是适当的,只有在他支付了画作费用的情况下,他才能通过该诉权有效地进行请求;否则,恶意抗辩将对他不利,当然,这以支付费用者为善意占有者为限。
aduersus dominum uero tabularum ei qui pinxerit rectam uindicationem competere dicimus, ut tamen pretium tabularum inferat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio.
反之,我们认为画像者对画板所有者享有直接的物权请求权,然而他须支付画板的价金;否则,恶意抗辩将对他不利。
H §41.1.9.3ae quoque res, quae traditione nostrae fiunt, iure gentium nobis adquiruntur: nihil enim tam conueniens est naturali aequitati quam uoluntatem domini uolentis rem suam in alium transferre ratam haberi.
这些通过交付而成为我们所有的物,也是依万民法为我们取得的:因为没有任何事情比旨在将自己的物转让给他人的所有者的意愿得到确认,更符合自然公平了。
§41.1.9.4Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat alicui rem an uoluntate eius aliquis.
此外,究竟是所有者本人亲自将物交付给他人,还是经其同意由他人交付,并无区别。
qua ratione, si cui libera negotiorum administratio ab eo qui peregre proficiscitur permissa fuerit et is ex negotiis rem uendiderit et tradiderit, facit eam accipientis.
基于此种理由,如果一个前往国外的人允许某人自由管理其事务,而后者在管理事务中将物出卖并交付,则他使该物成为接受者的财产。
§41.1.9.5Interdum etiam sine traditione nuda uoluntas domini sufficit ad rem transferendam, ueluti si rem, quam commodaui aut locaui tibi aut apud te deposui, uendidero tibi: licet enim ex ea causa tibi eam non tradiderim, eo tamen, quod patior eam ex causa emptionis apud te esse, tuam efficio.
有时,即使没有交付,所有者的单纯意愿也足以转让物,例如,如果我把你借用、租用或寄托在身边的物卖给你:因为虽然我没有因该买卖原因将物交付给你,然而,通过容许该物因买卖原因保留在你处,我使它成为你的财产。
§41.1.9.6Item si quis merces in horreo repositas uendiderit, simul atque claues horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem.
同样,如果有人出卖储存在仓库中的货物,一旦他将仓库的钥匙交付给买受人,他就把货物的所有权转让给了买受人。
H §41.1.9.7oc amplius interdum et in incertam personam collocata uoluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce qui missilia iactat in uulgus, ignorat enim, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen quia uult quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficit.
此外,有时针对不特定人所表达的所有者的意愿,也转让物的所有权:例如向民众抛撒赏赐的人,因为他不知道他们中的谁会拾得这些东西,但由于他希望每个人拾得的东西都归其所有,他便立即使其成为所有者。
§41.1.9.8Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris leuandae nauis causa eiciuntur: hae enim dominorum permanent, quia non eo animo eiciuntur, quod quis eas habere non uult, sed quo magis cum ipsa naue periculum maris effugiat.
在海上风暴中为了减轻船重而抛弃的物,情况则不同:因为这些物仍属于其所有者,因为抛弃它们并非出于不想拥有它们的心意,而是为了能与船只本身一起更安全地逃避海上危险。
qua de causa si quis eas fluctibus expulsas uel etiam in ipso mari nanctus lucrandi animo abstulerit, furtum committit.
因此,如果有人在它们被波浪冲上岸或在海中发现它们时,出于图利的心意将它们拿走,他就犯了盗窃罪。