[IDEM libro secundo institutionum. ] §41.1.10.prAdquiruntur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus, item per seruos, in quibus usum fructum habemus, item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligentius dispiciamus.
[同上《法学阶梯》第二编] 我们不仅通过我们自己,而且通过我们处于权力之下的人,同样通过我们对其享有用益权的奴隶,以及通过我们善意占有的自由人和他人奴隶来取得财产:对上述各项,让我们较为详细地予以探讨。
§41.1.10.1Igitur quod serui nostri ex traditione nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex qualibet alia causa adquirant, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest, ideoque si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest, et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, perinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus.
因此,我们的奴隶通过交付而获得的物,或者通过要式口头合同所约定的物,或者基于任何其他原因所取得的物,均由我们取得:因为处于他人权力之下的人本身,不能拥有任何属于自己的财产,因此,如果他被指定为继承人,除非依我们的命令,否则他不能接受继承,且如果他在我们命令下接受了继承,则该遗产由我们取得,犹如我们自己被指定为继承人一样。
et his conuenienter scilicet legatum nobis per eundem adquiritur.
与此相符,显然遗赠也通过该同一奴隶而由我们取得。
§41.1.10.2Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere uidemur.
此外,不仅所有权通过我们处于权力之下的人由我们取得,而且占有也同样取得:因为无论他们取得何物的占有,我们均被视为占有该物。
unde etiam per eorum longam possessionem dominium nobis adquiritur.
由此,通过他们的长期占有,所有权也由我们取得。
§41.1.10.3De his autem seruis, in quibus tantum usum fructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirant, id nobis adquiratur, si quid uero extra eas causas persecuti sint, id ad dominum proprietatis pertinet.
然而,关于我们仅对其享有用益权的奴隶,人们赞同如下规则:凡他们从我们的财产中或者通过他们自己的劳务所取得的物,均由我们取得;但如果他们在这两种原因之外获得了任何物,则该物属于所有权人。
itaque si is seruus heres institutus sit legatumue quid aut ei donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur.
因此,如果该奴隶被指定为继承人,或者被遗赠或赠与了某物,这不归我,而归所有权人取得。
§41.1.10.4Idem placet de eo, qui nobis bona fide possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore.
关于被我们善意占有的人,无论他是自由人还是他人的奴隶,也适用同样的规则:因为对用益权人所赞同的规则,在善意占有者身上也同样被认可。
itaque quod extra duas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum eius, si seruus est.
因此,在上述两种原因之外取得的物,如果他是自由人,则属于他自己;如果他是奴隶,则属于他的所有者。
§41.1.10.5Sed bonae fidei possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: usufructuarius uero usucapere seruum non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde quoniam scit seruum alienum esse.
但是,当善意占有者因时效取得该奴隶时,由于他通过这种方式成为了所有者,他就可以基于一切原因通过该奴隶为自己取得财产;而用益权人则不能因时效取得奴隶,首先是因为他并不占有,而仅享有使用和收益的权利,其次是因为他明知该奴隶是属于他人的。