[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §41.1.7.8Uoluntas duorum dominorum miscentium materias commune totum corpus efficit, siue eiusdem generis sint materiae, ueluti uina miscuerunt uel argentum conflauerunt, siue diuersae, ueluti si alius uinum contulerit alius mel, uel alius aurum alius argentum: quamuis et mulsi et electri noui corporis sit species.
将材料混合的两个所有人的意愿,使混合后的整体成为共有物,无论这些材料是同类的(例如他们混合了葡萄酒,或熔合了银),还是不同类的(例如若一人提供了葡萄酒,另一人提供了蜂蜜;或者一人提供了黄金,另一人提供了白银):尽管对于蜜酒和琥珀金而言,其形态是一个新物。
§41.1.7.9Sed et si sine uoluntate dominorum casu confusae sint duorum materiae uel eiusdem generis uel diuersae, idem iuris est.
但是,即使在没有所有人意愿的情况下,因偶然原因,两人的材料(无论是同类的还是不同类的)被混合在一起,在法律上也是相同的。
§41.1.7.10Cum in suo loco aliquis aliena materia aedificauerit, ipse dominus intellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit.
当某人在自己的土地上用他人的材料进行建筑时,他本人被视为建筑物的所有人,因为所有建于土地之上的东西都归属于土地。
nec tamen ideo is qui materiae dominus fuit desiit eius dominus esse: sed tantisper neque uindicare eam potest neque ad exhibendum de ea agere propter legem duodecim tabularum, qua cauetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet.
然而,这并不意味着曾经是材料所有人的人因此失去了其所有权:但在此期间,由于《十二表法》规定,任何人不得被强迫拆除并取出并入自己房屋的他人木材(tignum),而应为此支付双倍赔偿,因此他既不能请求返还该材料,也不能提起出示之诉。
appellatione autem tigni omnes materiae significantur, ex quibus aedificia fiunt.
而以“木材”这一名称,是指建造建筑物的所有材料。
ergo si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus nunc eam uindicare et ad exhibendum agere.
因此,如果因某种原因建筑物被拆毁,材料的所有人现在就可以请求返还该材料并提起出示之诉。
§41.1.7.11Illud recte quaeritur, an, si id aedificium uendiderit is qui aedificauerit et ab emptore longo tempore captum postea dirutum sit, adhuc dominus materiae uindicationem eius habeat.
以下这一点被正确地提出讨论:如果建造者出售了该建筑物,而买受人通过长期占有取得后,该建筑物随后被拆毁,材料的所有人是否仍享有该材料的返还请求权。
causa dubitationis est, an eo ipso, quo uniuersitas aedificii longo tempore capta est, singulae quoque res, ex quibus constabat, captae essent: quod non placuit.
产生疑问的原因在于,是否仅因建筑物这一整体通过长期占有而被取得,构成该建筑物的各个单件物品也随之被取得;而这一观点并未获得赞同。
§41.1.7.12Ex diuerso si quis in alieno solo sua materia aedificauerit, illius fit aedificium, cuius et solum est et, si scit alienum solum esse, sua uoluntate amisisse proprietatem materiae intellegitur: itaque neque diruto quidem aedificio uindicatio eius materiae competit.
相反地,如果有人在别人的土地上用自己的材料进行了建筑,则该建筑物归属于土地所有人;并且,如果他明知那是他人的土地,则他被视为凭自己的意愿放弃了该材料的所有权;因此,即使该建筑物被拆毁,也不享有对该材料的返还请求权。
certe si dominus soli petat aedificium nec soluat pretium materiae et mercedes fabrorum, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si nescit qui aedificauit alienum esse solum et tamquam in suo bona fide aedificauit: nam si scit, culpa ei obici potest, quod temere aedificauit in eo solo, quod intellegeret alienum.
当然,如果土地所有人请求交付该建筑物,却不支付材料的价格和工匠的工钱,则他可以通过恶意抗辩(exceptio doli mali)被驳回,但这仅适用于建筑者不知道该土地属于他人、并像在自己的土地上一样善意进行建筑的情况;因为如果他明知,则可以归责于他,因为他鲁莽地在明知属于他人的土地上进行了建筑。
§41.1.7.13Si alienam plantam in meo solo posuero, mea erit: ex diuerso si meam plantam in alieno solo posuero, illius erit: si modo utroque casu radices egerit: antequam enim radices ageret, illius permanet, cuius et fuit.
如果我把别人的植物种在我的土地上,它将属于我;相反地,如果我把自己的植物种在别人的土地上,它将属于土地所有人;只要在这两种情况下它都扎了根;因为在扎根之前,它仍然属于原所有者。
his conueniens est, quod, si uicini arborem ita terra presserim, ut in meum fundum radices egerit, meam effici arborem: rationem enim non permittere, ut alterius arbor intellegatur, quam cuius fundo radices egisset.
与此相符的是,如果我用土压住邻居的树,使其在我的土地上扎根,那么这棵树就变成了我的;因为道理不允许将一棵树视为属于其扎根土地所有人以外的其他人。
et ideo prope confinium arbor posita, si etiam in uicinum fundum radices egerit, communis est
因此,种植在边界附近的树,如果它也向邻近的土地扎了根,即为共有。