[PAULUS libro secundo manualium. ] §41.1.62.prQuaedam, quae non possunt sola alienari, per uniuersitatem transeunt, ut fundus dotalis, ad heredem, et res, cuius aliquis commercium non habet: nam etsi legari ei non possit, tamen heres institutus dominus eius efficitur.
[保罗,《手册》第二编] 某些不能单独转让的物,通过概括继承移转给继承人,例如嫁资地,以及某人对其没有交易权的物;因为,即使该物不能遗赠给他,但作为被指定的继承人,他仍然成为该物的所有人。