[PROCULUS libro secundo epistularum. ] §41.1.55.prIn laqueum, quem uenandi causa posueras, aper incidit: cum eo haereret, exemptum eum abstuli: num tibi uideor tuum aprum abstulisse? et si tuum putas fuisse, si solutum eum in siluam dimisissem, eo casu tuus esse desisset an maneret? et quam actionem mecum haberes, si desisset tuus esse, num in factum dari oporteret, quaero.
[普罗库鲁斯,引自《书信集》第2编] 猪落入了你为打猎而设置的陷阱中:当它被卡在里面时,我将它取出并带走了:在你看来,我是否带走了属于你的猪? 并且,如果你认为它曾是你的,若我将它解开并放回森林,在这种情况下,它是不再属于你,还是依然属于你? 并且我问,如果它不再属于你,你对我享有什么诉权,是否应该提起事实诉权(actio in factum)?
respondit: laqueum uideamus ne intersit in publico an in priuato posuerim et, si in priuato posui, utrum in meo an in alieno, et, si in alieno, utrum permissu eius cuius fundus erat an non permissu eius posuerim: praeterea utrum in eo ita haeserit aper, ut expedire se non possit ipse, an diutius luctando expediturus se fuerit.
他回答道:关于陷阱,让我们看看将其设在公有地还是私有地是否有区别,并且,如果我设在私有地,是在我自己的土地上还是在别人的土地上,并且,如果是设立在别人的土地上,我是得到了土地所有人的许可,还是在未经许可的情况下设立的;此外,猪是卡得如此之深以至于它自己无法脱身,还是通过更长时期的挣扎本可以逃脱。
summam tamen hanc puto esse, ut, si in meam potestatem peruenit, meus factus sit.
然而,我认为总的结论是:如果它已经进入了我的支配,它就成为了我的。
sin autem aprum meum ferum in suam naturalem laxitatem dimisisses et eo facto meus esse desisset, actionem mihi in factum dari oportere, ueluti responsum est, cum quidam poculum alterius ex naue eiecisset.
但如果你将我那只野生的猪释放回它天然的自由状态,且由于这一行为它不再属于我,应该给我提起事实诉权的权利,正如在某人将他人的杯子从船上扔下去的情况下所给出的解答一样。