[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §41.1.5.prNaturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum uel oculos nostros effugerit uel ita sit in conspectu nostro, ut difficilis sit eius persecutio.
[盖尤斯《每日事务或金言》第二卷] 然而,当它或者逃出了我们的视线,或者虽然在我们的视线之内,但对其追赶变得困难时,它即被理解为恢复了其天然的自由。
§41.1.5.1Illud quaesitum est, an fera bestia, quae ita uulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intellegatur.
曾有这样一个问题:一只受了伤以致可以被捕获的野兽,是否应被理解为立即成为我们的财产。
Trebatio placuit statim nostram esse et eo usque nostram uideri, donec eam persequamur, quod si desierimus eam persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis: itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum uideri nobis eum commississe.
特雷巴蒂乌斯认为它立即成为我们的,并且只要我们在追赶它,它就被视为我们的;但如果我们停止追赶,它就停止成为我们的,并再次属于先占者。 因此,如果在我们追赶它的这段时间内,他人怀着自己获利的目的捕获了它,则该他人应被视为对我们犯了盗窃罪。
plerique non aliter putauerunt eam nostram esse, quam si eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus: quod uerius est.
然而,大多数人认为,除非我们实际捕获了它,否则它不成为我们的,因为可能发生许多导致我们无法捕获它的情况;而这一观点更为正确。
§41.1.5.2Apium quoque natura fera est: itaque quae in arbore nostra consederint, antequam a nobis alueo concludantur, non magis nostrae esse intelleguntur quam uolucres, quae in nostra arbore nidum fecerint.
蜜蜂的性质也是野生的。 因此,在我们的树上落脚的蜜蜂,在被我们封闭入蜂箱之前,并不比在我们的树上筑巢的鸟类更被理解为是我们的。
ideo si alius eas incluserit, earum dominus erit.
所以,如果他人将它们封闭起来,他人将成为其所有者。
§41.1.5.3Fauos quoque si quos hae fecerint, sine furto quilibet possidere potest: sed ut supra quoque diximus, qui in alienum fundum ingreditur, potest a domino, si is prouiderit, iure prohiberi ne ingrederetur.
它们所制造的任何蜂房,任何人都可以占有而无涉盗窃。 但是,正如我们上面也说过的,进入他人土地的人,如果所有人预先发现,可以被依法禁止进入。
§41.1.5.4Examen, quod ex alueo nostro euolauerit, eo usque nostrum esse intellegitur, donec in conspectu nostro est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit.
从我们的蜂箱中飞出的蜂群,只要它还在我们的视线之内且对其追赶并无困难,就被理解为是我们的;否则,它就归先占者所有。
§41.1.5.5Pauonum et columbarum fera natura est nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine auolare et reuolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam: ceruos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in siluas eant et redeant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat.
孔雀和鸽子的性质是野生的,它们习惯于飞走并飞回这一点并无关紧要,因为蜜蜂也这样做,而众所周知蜜蜂的性质是野生的。 有些人也把鹿驯化到如此程度,以致它们可以走入森林并返回,而没有人否定它们自身的性质也是野生的。
in his autem animalibus, quae consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque nostra esse intellegantur, donec reuertendi animum habeant, quod si desierint reuertendi animum habere, desinant nostra esse et fiant occupantium.
然而,在这些习惯于离去并返回的动物中,已确立了这样一条规则,即:只要它们具有返回的意图,它们就被理解为是我们的;如果它们停止具有返回的意图,它们就停止成为我们的,并归先占者所有。
intelleguntur autem desisse reuertendi animum habere tunc, cum reuertendi consuetudinem deseruerint.
当它们放弃了返回的习惯时,它们就被理解为停止具有返回的意图。
§41.1.5.6Gallinarum et anserum non est fera natura: palam est enim alias esse feras gallinas et alios feros anseres.
母鸡和鹅的性质不是野生的,因为很明显,另外存在野生的母鸡和野生的鹅。
itaque si quolibet modo anseres mei et gallinae meae turbati turbataeue adeo longius euolauerint, ut ignoremus ubi sint, tamen nihilo minus in nostro dominio tenentur.
因此,如果我的鹅和母鸡因受惊以任何方式飞得太远,以致我们不知道它们在哪里,它们仍不失为保留在我们的所有权中。
qua de causa furti nobis tenebitur, qui quid eorum lucrandi animo adprehenderit.
由于这个原因,任何怀着获利意图拿走它们的人,都要对我们承担盗窃罪的责任。
§41.1.5.7Item quae ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt:
同样,从敌人那里捕获的物,根据万民法立即成为捕获者的财产: