[ULPIANUS libro nono decimo ad edictum. ]
[乌尔比安,引自《告示注解》第19编] 蓬波尼乌斯探讨了以下情况:当狼群从我的牧人那里夺走猪只时,相邻农庄的一个佃农带着他为自己的牲畜而饲养的强壮有力的猎犬追赶,从狼口中夺回了这些猪,或者由其猎犬强行夺下。
§41.1.44.prPomponius tractat: cum pastori meo lupi porcos eriperent, hos uicinae uillae colonus cum robustis canibus et fortibus, quos pecoris sui gratia pascebat, consecutus lupis eripuit aut canes extorserunt: et cum pastor meus peteret porcos, quaerebatur, utrum eius facti sint porci, qui eripuit, an nostri maneant: nam genere quodam uenandi id erant nancti.
当我的牧人请求归还这些猪时,问题便产生了:这些猪是已经属于夺回它们的人,还是仍属于我们? 因为他们是通过某种狩猎方式获得它们的。
cogitabat tamen, quemadmodum terra marique capta, cum in suam naturalem laxitatem peruenerint, desinerent eorum esse qui ceperunt, ita ex bonis quoque nostris capta a bestiis marinis et terrestribus desinant nostra esse, cum effugerunt bestiae nostram persecutionem.
然而他认为,正如在陆地或海洋中捕获的动物,一旦它们恢复了其自然的自由状态,便不再属于捕获它们的人一样,被海兽或陆地野兽从我们的财产中夺走之物,一旦这些野兽逃脱了我们的追赶,也不再属于我们。
quis denique manere nostrum dicit, quod auis transuolans ex area aut ex agro nostro transtulit aut quod nobis eripuit? si igitur desinit, si fuerit ore bestiae liberatum, occupantis erit, quemadmodum piscis uel aper uel auis, qui potestatem nostram euasit, si ab alio capiatur, ipsius fit.
毕竟,有谁会说,飞过的鸟儿从我们的场院或田地里运走之物,或者从我们这里夺走之物,仍然属于我们呢? 因此,如果它不再属于我们,那么,一旦它从野兽的口中被解放出来,它就将属于占有者,正如逃脱我们控制的鱼、野猪或鸟儿,如果被他人捕获,就成为他人的财产一样。
sed putat potius nostrum manere tamdiu, quamdiu recuperari possit: licet in auibus et piscibus et feris uerum sit quod scribit.
但他认为,只要能够被收回,它就仍然属于我们;尽管他所写的关于鸟类、鱼类和野生动物的规律是正确的。
idem ait, etsi naufragio quid amissum sit, non statim nostrum esse desinere: denique quadruplo teneri eum qui rapuit.
他还说,即使在船难中丢失了某物,它也不会立即不再属于我们;因此,强夺该物的人要承担四倍责任。
et sane melius est dicere et quod a lupo eripitur, nostrum manere, quamdiu recipi possit id quod ereptum est.
而且确实,说从狼口中夺回之物只要能被收回就仍然属于我们,是更为妥当的。
si igitur manet, ego arbitror etiam furti competere actionem: licet enim non animo furandi fuerit colonus persecutus, quamuis et hoc animo potuerit esse, sed et si non hoc animo persecutus sit, tamen cum reposcenti non reddit, supprimere et intercipere uidetur.
因此,如果它仍属于我们,我认为窃盗之诉也是成立的:因为即使佃农并非出于盗窃意图而进行追赶——尽管他也可能有此意图——但即使他不是出于此意图追赶,当他对于请求返还者不予归还时,他仍被视为隐匿和截留了该物。
quare et furti et ad exhibendum teneri eum arbitror et uindicari exhibitos ab eo porcos posse.
因此,我认为他既要承担窃盗的责任,也要承担出示的责任,并且被出示的猪只可以从他那里被追索。