[AFRICANUS libro septimo quaestionum. ] §41.1.40.prQuaesitum est, si is, cui liber homo bona fide seruiret, decesserit eique is heres extiterit, qui liberum eum esse sciat, an aliquid per eum adquirat.
[阿非利加努斯,引自《问题集》第7编] 有人提出疑问:如果一个自由人善意为其服侍的人死亡,而明知其为自由人的人成为其继承人,该继承人是否通过他取得任何财产。
non esse ait, ut hic bona fide possessor uideatur, quando sciens liberum possidere coeperit, quia et si fundum suum quis legauerit, heres, qui eum legatum esse sciat, procul dubio fructus ex eo suos non faciet: et multo magis si testator eum alienum bona fide emptum possedit.
他答道,不能认为此人是善意占有者,因为他是明知其为自由人而开始占有的;因为即使某人遗赠了自己的土地,明知其已被遗赠的继承人也毫无疑问不会将该土地上的孳息据为己有;如果遗赠人占有的是他善意买受的他人的土地,则更是如此。
et circa seruorum igitur operam ac ministerium eandem rationem sequendam, ut, siue proprii siue alieni uel legati uel manumissi testamento fuerint, nihil per eos heredibus, qui modo eorum id non ignorarent, adquiratur.
因此,关于奴隶的劳务和服侍,也应遵循同样的道理,即无论他们是自己的还是他人的,或者是通过遗嘱被遗赠的或被解放的,只要继承人非不知此事,就不能通过他们为继承人取得任何财产。
etenim simul haec fere cedere, ut, quo casu fructus praediorum consumptos suos faciat bona fide possessor, eodem per seruum ex opera et ex re ipsius ei adquiratur.
因为这两者大体上是并行的,即在善意占有者将已消费的土地孳息据为己有的情况下,同样也可以通过奴隶因其劳务和该奴隶自己的财产而为占有者取得财产。