[POMPONIUS libro trigensimo quarto ad Sabinum. ] §41.1.30.prErgo si insula nata adcreuerit fundo meo et inferiorem partem fundi uendidero, ad cuius frontem insula non respicit, nihil ex ea insula pertinebit ad emptorem eadem ex causa, qua nec ab initio quidem eius fieret, si iam tunc, cum insula nasceretur, eiusdem partis dominus fuisset.
[蓬波尼乌斯,《注释萨宾》第34编] 因而,如果新生的岛屿附随于我的土地,而我卖掉了土地的下部(即岛屿不在其前方的部分),那么该岛屿的任何部分都不属于买受人。 这是基于同样的理由:如果当岛屿产生时,他已经是该部分的物主,那么从一开始该岛屿也不会成为他的。
§41.1.30.1Celsus filius, si in ripa fluminis, quae secundum agrum meum sit, arbor nata sit, meam esse ait, quia solum ipsum meum priuatum est, usus autem eius publicus intellegitur.
子凯尔苏斯认为,如果在我土地旁的河岸上长出一棵树,那么它是属于我的,因为土地本身是我的私有财产,而其使用则被理解为是公有的。
et ideo cum exsiccatus esset alueus, proximorum fit, quia iam populus eo non utitur.
因此,当河床干涸时,它便归属于邻近的土地所有者,因为此时公众不再使用它。
§41.1.30.2Tribus modis insula in flumine fit, uno, cum agrum, qui aluei non fuit, amnis circumfluit, altero, cum locum, qui aluei esset, siccum relinquit et circumfluere coepit, tertio, cum paulatim colluendo locum eminentem supra alueum fecit et eum alluendo auxit.
河流中岛屿的形成有三种方式:第一种,河流环绕了不属于河床的土地;第二种,河流使原本属于河床的地方干涸并开始环绕它流动;第三种,河流通过逐渐冲积,在河床之上形成高出水面的地方,并由于持续冲积而使其增大。
duobus posterioribus modis priuata insula fit eius, cuius ager propior fuerit, cum primum extitit: nam et natura fluminis haec est, ut cursu suo mutato aluei causam mutet.
在后两种方式中,岛屿在最初显现时,便成为其土地距离最近之人的私有财产:因为河流的性质即在于,通过改变其流向来改变河床的法律状态。
nec quicquam intersit, utrum de aluei dumtaxat solo mutato an de eo, quod superfusum solo et terrae sit, quaeratur, utrumque enim eiusdem generis est.
无论所探究的是仅关涉河床土地的改变,还是关涉覆盖在土地和土壤之上的事物,都没有任何区别,因为两者属于同一类型。
primo autem illo modo causa proprietatis non mutatur.
而在第一种方式中,所有权的状态并不发生改变。
§41.1.30.3Alluuio agrum restituit eum, quem impetus fluminis totum abstulit.
冲积能恢复被河流冲刷而全部夺走的土地。
itaque si ager, qui inter uiam publicam et flumen fuit, inundatione fluminis occupatus esset, siue paulatim occupatus est siue non paulatim, sed eodem impetu recessu fluminis restitutus, ad pristinum dominum pertinet: flumina enim censitorum uice funguntur, ut ex priuato in publicum addicant et ex publico in priuatum: itaque sicuti hic fundus, cum alueus fluminis factus esset, fuisset publicus, ita nunc priuatus eius esse debet, cuius antea fuit.
因此,如果位于公用道路和河流之间的土地被洪水淹没,无论它是逐渐被淹没,还是并非逐渐而是以同样的猛烈势头被淹没,一旦因河水退去而恢复,它就属于原所有人:因为河流扮演着财产估价官的角色,将土地从私有判定为公有,又从公有判定为私有。 因此,正如该土地在成为河床时本应是公有的一样,现在它也应当属于此前拥有它的那个人的私产。
§41.1.30.4Si pilas in mare iactauerim et supra eas inaedificauerim, continuo aedificium meum fit.
如果我向海中投放桩石并于其上建造房屋,该建筑物立即成为我的财产。
item si insulam in mari aedificauerim, continuo mea fit, quoniam id, quod nullius sit, occupantis fit.
同样,如果我在海中建造了一座人工岛,它立即成为我的财产,因为无主物归属于占有者。