[POMPONIUS libro trigensimo ad Sabinum. ] §41.1.27.prQuidquid infecto argento alieni argenti addideris, non esse tuum totum argentum fatendum est: at contra si tuum scyphum alieno plumbo plumbaueris alienoue argento ferruminaueris, non dubitatur scyphum tuum esse et a te recte uindicari.
[庞波尼乌斯,《注释萨宾》第30编] 无论你将他人的什么银子添加到未经加工的银中,都必须承认,整个银子并不属于你;但相反,如果你用他人的铅焊接了你的杯子,或者用他人的银子熔接了它,毫无疑问,杯子是你的,并且可以由你正当地追索。
§41.1.27.1Ubi simul plura contribuuntur, ex quibus unum medicamentum fit, aut coctis odoribus unguenta facimus, nihil hic suum uere dicere potest prior dominus: quare potissimum existimari, cuius nomine factum sit, eius esse.
当多种原料同时混合并从中制成一种药物,或者我们用熬煮的香料制成香精时,原所有者中没有一个人能在这里真正称某物为其所有;因此,最合适的是认为,它属于那以其名义制作它的人。
§41.1.27.2Cum partes duorum dominorum ferrumine cohaereant, hae cum quaereretur utri cedant, Cassius ait pro portione rei aestimandum uel pro pretio cuiusque partis.
当属于两个所有者的部分通过熔接结合在一起时,如果被问及它们应当归属于哪一方,卡西乌斯认为,应当根据该物的比例或各部分的价值来进行评估。
sed si neutra alteri accessioni est, uideamus, ne aut utriusque esse dicenda sit, sicuti massa confusa, aut eius, cuius nomine ferruminata est.
但如果两者互不为附属物,让我们看看,是否应当说它要么属于双方(如同混合物),要么属于那以其名义进行熔接的人。
sed Proculus et Pegasus existimant suam cuiusque rem manere.
然而,普罗库鲁斯和佩加苏斯认为,每个人的原物仍保持为各自所有。