[PAULUS libro quarto decimo ad Sabinum. ] §41.1.26.prSed si meis tabulis nauem fecisses, tuam nauem esse, quia cupressus non maneret, sicuti nec lana uestimento facto, sed cupresseum aut laneum corpus fieret.
[保罗,《注释萨宾》第14编] 但是,如果你用我的木板造了一艘船,那么这艘船就是你的,因为柏木并没有保持原样,正如衣服做好后羊毛不复存在一样,而是变成了柏木或羊毛的实体。
Proculus indicat hoc iure nos uti, quod Seruio et Labeoni placuisset: in quibus propria qualitas exspectaretur, si quid additum erit toto cedit, ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, naui tabula, aedificio cementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant.
普罗库鲁斯指出,我们采用的是塞尔维乌斯和拉贝奥所赞同的规则:在那些期待保持其固有特质的物中,如果增添了任何东西,它就归属于整体,例如雕像的脚或手、杯子的底或把手、床的支架、船的木板、建筑物的沙浆:因为整体属于之前拥有它的人。
§41.1.26.1Arbor radicitus eruta et in alio posita priusquam coaluerit, prioris domini est, ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit, non ad priorem dominum reuertitur: nam credibile est alio terrae alimento aliam factam.
连根拔起并种植在他人土地上的树木,在扎根之前,仍属于原所有者;一旦扎根,便归属于土地;如果它再次被拔起,也不会回到原所有者手中:因为可以认为,由于土地营养的不同,它已经变成了另一棵树。
§41.1.26.2Si meam lanam infeceris, purpuram nihilo minus meam esse Labeo ait, quia nihil interest inter purpuram et eam lanam, quae in lutum aut caenum cecidisset atque ita pristinum colorem perdidisset.
拉贝奥说,如果你染了我的羊毛,那件紫色羊毛仍然是我的,因为紫色羊毛与掉进泥土或污物中从而失去原色的羊毛之间没有区别。