[IDEM libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ] §41.1.23.prQui bona fide alicui seruit, siue seruus alienus est siue homo liber est, quidquid ex re eius cui seruit adquirit, ei adquirit, cui bona fide seruit.
[同上,乌尔比安《论萨宾》第四十三编] 凡善意为他人服务之人(不论他是他人的奴隶还是自由人),凡从其服务之人的财产中取得的任何财产,皆为其善意服务之人而取得。
sed et si quid ex operis suis adquisierit, simili modo ei adquirit: nam et operae quodammodo ex re eius cui seruit habentur, quia iure operas ei exhibere debet, cui bona fide seruit.
但如果他是从自己的劳务中取得某物,他也以同样的方式为该人取得:因为劳务在某种意义上也被视为属于其服务之人的财产,因为他在法律上应当向其善意服务之人提供劳务。
§41.1.23.1Tamdiu autem adquirit, quamdiu bona fide seruit: ceterum si coeperit scire esse eum alienum uel liberum, uideamus, an ei adquirit.
然而,只要他是善意服务,他就会一直取得;但是,如果主人开始知道他是他人的奴隶或自由人,我们且看他是否还为该人取得。
quaestio in eo est, utrum initium spectamus an singula momenta: et magis est, ut singula momenta spectemus.
问题在于我们是看初始阶段还是看每一个具体的时刻:更为合理的观点是,我们应当看每一个具体的时刻。
§41.1.23.2Generaliter dicendum est, quod ex re sua, hoc est eius cui bona fide quis seruit, ei adquirere non potest, sibi eum adquisiturum, quod autem non ex re eius sibi adquirere non potest, ei adquisiturum, cui bona fide seruit.
一般应当认为,凡不能从其财产——即他所善意服务之人的财产——中为该人取得的财产,他将为自己取得;而凡不属于该人的财产,且他不能为自己取得的财产,他将为他所善意服务之人取得。
§41.1.23.3Si quis duobus bona fide seruiat, utrique adquiret, sed singulis ex re sua.
若有人善意为两人服务,他将为双方取得,但各自从其自己的财产中取得。
quod autem ex re alterius est, utrum pro parte ei, cui bona fide seruit, pro parte domino, si seruus sit, aut, si liber sit, ei cui bona fide seruit, an uero ei debeat adquirere totum, ex cuius re est, uideamus.
然而,若财产来自其中一人的财产,我们且看,他是应当将一部分归于他善意服务之人,而另一部分(如果他是奴隶)归于其所有者——或者(如果他是自由人)归于他善意服务之人——还是确实应当将全部归于该财产所来自的所有者。
quam speciem Scaeuola quoque tractat libro secundo quaestionum: ait enim, si alienus seruus duobus bona fide seruiat et ex unius eorum re adquirat, rationem facere, ut ei dumtaxat in solidum adquirat.
斯卡埃沃拉在《问题集》第二编中也讨论了这一情形:因为他说,若他人的奴隶善意为两人服务,且从其中一人的财产中取得财产,合理的做法是使他仅为该一人全部取得。
sed si adiciat eius nomen, ex cuius re stipulatur, nec dubitandum esse ait, quin ei soli adquiratur, quia et si ex re ipsius stipularetur alteri ex dominis, nominatim stipulando solidum ei adquiret.
但如果他加上了该财产所来自之人的名字进行口头协定,他说毫无疑问仅为该一人取得;因为即使他从该人自己的财产中为另一位主人进行口头协定,只要指名协定,他也会为指名者全部取得。
et in inferioribus probat, ut, quamuis non nominatim nec iussu meo, ex re tamen mea stipulatus sit, cum pluribus bona fide seruiret, mihi soli adquirat.
并且,在下文中他赞同:尽管既非指名亦非根据我的命令,但他如果是在善意为多人服务时,从我的财产中进行口头协定,他就仅为我一人取得。
nam et illud, receptum est, ut, quotiens communis seruus omnibus adquirere non potest, ei soli eum adquirere, cui potest.
因为这一规则也是被接受的:即每当共同奴隶不能为所有人取得时,他仅为他能够为其取得的那一人取得。
et hoc Iulianum quoque scribere saepe rettuli eoque iure utimur.
我也经常提到朱利安也这样写道,并且我们正在适用这一法律。