[POMPONIUS libro tertio ad Sabinum. ] §41.1.19.prLiber homo, qui bona fide mihi seruit, id quod ex operis suis aut ex re mea pararet, ad me pertinere sine dubio Aristo ait: quod uero quis ei donauerit aut ex negotio gesto adquisierit, ad ipsum pertinere.
[蓬波尼乌斯《论萨宾》第三编] 阿里斯托认为,关于善意为我服务的自由人,他通过自己的劳动或我的财产所获得之物,毫无疑问属于我;但他人赠与他或他通过事务管理所取得之物,则属于他自己。
sed hereditatem legatumue non adquiri mihi per eum, quia neque ex re mea neque ex operis suis id sit nec ulla eius opera esset in legato, in hereditate aliquatenus, quia per ipsum adiretur (quod et Uarium Lucullum aliquando dubitasse), sed uerius esse non adquiri, etiamsi testator ad me uoluisset pertinere.
然而,遗产或遗赠不能通过他为我取得,因为这既不源于我的财产,也不源于他的劳动,且在遗赠中没有任何他的劳动,而在遗产中则在一定程度上有,因为是由他亲自进行继承承认的(据说对此瓦里乌斯·卢库鲁斯也曾一度表示怀疑);但更正确的观点是不能取得,即使立遗嘱人曾希望其属于我。
sed licet ei minime adquirit, attamen, si uoluntas euidens testatoris appareat, restituendam esse ei hereditatem.
但是,虽然他(主人)完全不能取得,然而,如果立遗嘱人的明显意愿表现出来,该遗产仍应当移交给他(主人)。
sed Trebatius, si liber homo bona fide seruiens iussu eius cui seruiet hereditatem adisset, heredem ipsum fieri nec interesse quid senserit, sed quid fecerit.
但特雷巴蒂乌斯认为,如果善意服务的自由人依其所服务的之人的命令承认遗产,则他自己成为继承人,且重要的不是他怎么想,而是他做了什么。
Labeo contra, si ex necessitate id fecisset: quod si ita, ut et ipse uellet, ipsum fieri heredem.
拉贝奥则持相反意见,认为如果他是出于迫不得已而这样做(则不成为继承人);但如果他这样做也是出于他自己的意愿,则他自己成为继承人。