[NERATIUS libro quinto membranarum. ] §41.1.14.prQuod in litore quis aedificauerit, eius erit: nam litora publica non ita sunt, ut ea, quae in patrimonio sunt populi, sed ut ea, quae primum a natura prodita sunt et in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissimilis condicio eorum est atque piscium et ferarum, quae simul atque adprehensae sunt, sine dubio eius, in cuius potestatem peruenerunt, dominii fiunt.
[内拉蒂乌斯《羊皮纸集》第五编] 某人在海岸上建造的建筑物,将归其所有。 因为公共海岸并不像那些属于人民私有财产之物那样,而是像那些最初由自然产生、且至今尚未归入任何人所有权之物那样。 它们的法律状况与鱼类和野兽并无二致,后者一旦被捕获,毫无疑问便成为它们落入其权力之下的人的所有物。
§41.1.14.1Illud uidendum est, sublato aedificio, quod in litore positum erat, cuius condicionis is locus sit, hoc est utrum maneat eius cuius fuit aedificium, an rursus in pristinam causam reccidit perindeque publicus sit, ac si numquam in eo aedificatum fuisset.
需要探讨的是,一旦建在海岸上的建筑物被拆除,该土地处于何种法律状况,即,它是仍然归属于该建筑物原所有人,还是重新落回原先的状态,从而变成公共土地,犹如该处从未建过建筑物一样。
quod propius est, ut existimari debeat, si modo recipit pristinam litoris speciem.
较为妥当的观点是应当认为属于后者,只要该土地确实恢复了原先海岸的外观。