[GAIUS libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §41.1.1.prQuarundam rerum dominium nanciscimur iure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines peraeque seruatur, quarundam iure ciuili, id est iure proprio ciuitatis nostrae.
[盖尤斯《日常事务或金言》第二卷] 我们根据万民法取得某些物的所有权,该法凭借自然理性在所有人之中得到同样遵守;而根据市民法,即我们城邦特有的法律取得另一些物的所有权。
et quia antiquius ius gentium cum ipso genere humano proditum est, opus est, ut de hoc prius referendum sit.
由于更古老的万民法是与人类自身一同产生的,因此有必要先对此进行论述。
§41.1.1.1Omnia igitur animalia, quae terra mari caelo capiuntur, id est ferae bestiae et uolucres pisces, capientium fiunt:
因此,在陆地、海洋和天空中捕获的一切动物,即野兽、鸟类和鱼类,皆归捕获者所有: