[HERMOGENIANUS libro primo iuris epitomarum.
[赫尔莫杰尼安,自《法学要纲抄》第一卷。
] §40.9.27.prIn fraudem creditorum manumittitur liberque esse prohibetur, siue dies soluendae pecuniae iam cessit, siue in diem uel sub condicione sit debitum.
] 为欺诈债权人而进行的奴隶解放,无论是支付款项的期限已届至,还是债务系附期限或附条件的,该奴隶均被禁止获得自由。
diuersa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur.
附条件遗赠的情况则有所不同:因为在条件成就之前,该受遗赠人并不被列入债权人之中。
ex omni autem causa creditoribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit.
然而,埃里乌斯·塞恩提乌斯法在这一方面保护了因各种原因而产生的债权人,其中也包括信托遗赠的受益人。
§40.9.27.1Pignori datus seruus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu creditorum manumitti non potest.
作为质权标的物的奴隶,在债务名义下获得清偿之前,未经债权人同意不得被解放。
sed pupilli creditoris citra tutoris auctoritatem consensus nihil libertati prodest, sicuti non prodest, si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat.
但是,未成年受监护债权人未经其监护人同意而作出的表示,对于获得自由没有任何帮助,这正如未成年受监护用益物权人同样同意解放该奴隶亦无济于事一样。