[IDEM libro singulari de libertatibus. ] §40.9.17.prSi priuatus coactus a populo manumiserit, quamuis uoluntatem accommodauerit, tamen non erit liber: nam et diuus Marcus prohibuit ex adclamatione populi manumittere.
[同前,《自由单卷书》] 如果私人受到民众的强迫而释放奴隶,即使他顺应了这一意愿,该奴隶仍不获得自由;因为神君马可也禁止根据民众的欢呼要求而进行释放。
§40.9.17.1Item non fit liber, si mentitus dominus, ne a magistratibus castigaretur, dixit esse liberum, si non fuit uoluntatis manumittendi.
同样地,如果主人为了避免受到政务官的处罚而撒谎说奴隶是自由的,但若他并无释放的意愿,该奴隶亦不获得自由。
§40.9.17.2In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento acceperint libertatem, non testamenti facti, sed competentis libertatis tempus inspiciendum est.
对于那些在特定时期内不准被释放的人,如果他们通过遗言获得了自由,则不应看遗言制作的时间,而应看自由生效的时间。