[IDEM libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. ] §40.9.16.prSi, cum fideicommissa libertas debeatur, minor uiginti annis seruum uendat, ut manumittatur, uel quia hac lege emerat, non impedietur alienatio.
[同前,《论埃利亚·塞恩蒂亚法》第三卷] 如果在负有信托自由之义务的情况下,未满二十岁的人为了让奴隶获得释放,或者因为自己曾按此条款买下该奴隶而将其出售,则该转让行为不受阻碍。
§40.9.16.1Si partem, quam in communi seruo habet minor uiginti annis, manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, nulla fraus intellegetur.
如果未满二十岁的人,为了释放的目的而交付其在共有奴隶中所占的份额,该行为无效;但如果他在自己本可以证明正当理由的情况下进行了交付,则不被视为存在任何欺诈。
§40.9.16.2Ne quis creditorum fraudandorum causa seruum manumittat, hac lege cauetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum fraudatore competat.
本法规定,任何人不得为了欺诈债权人而释放奴隶;此外,凡因任何原因而对欺诈者享有诉权的人,均被称为债权人。
§40.9.16.3Aristo respondit a debitore fisci, qui soluendo non erat, manumissum ita reuocari in seruitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, reuocanda.
阿里斯托解答道:由无偿债能力的国库债务人所释放的人,如果他获得自由的时间不长,即并非在十年以上,则应以这种方式被重新召回奴役状态;当然,为了欺诈国库而汇入其怀中的财产,必须予以追回。
§40.9.16.4Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit a debitore manumissus, ut pendeat libertas ex condicione.
如果在附条件的情况下欠某人金钱,则被债务人释放的人将类似于附条件自由的奴隶,从而使其自由取决于该条件。
§40.9.16.5Si uoluntate patris filius manumiserit, siue pater siue filius sciat soluendo patrem non esse, libertas impeditur.
如果儿子根据父亲的意愿释放了奴隶,而无论是父亲还是儿子知道父亲无偿债能力,则该释放的自由受阻。