[GAIUS libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. ] §40.9.10.prIn fraudem creditorum manumittere uidetur, qui uel iam eo tempore, quo manumittit, soluendo non est uel datis libertatibus desiturus est soluendo esse.
[盖尤斯,《日常事务或金言》第一卷] 凡是在释放奴隶的当时就已经无力偿债,或者因赋予自由而行将变得无力偿债的人,均被视为是为了欺诈债权人而进行释放。
saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines.
因为人们往往对自己的财产抱有超出其实际所拥有的期望。
quod frequenter accidit his, qui transmarinas negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per seruos atque libertos exercent: quod saepe, adtritis istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumittendo sine fraudis consilio indulgent seruis suis libertatem.
这种情况经常发生于那些通过奴隶和已释自由人在海外以及在自身所居住之外的其他地区经营贸易的人身上:由于这些贸易在很长一段时间里已经衰落,他们往往对此一无所知,因而在没有欺诈意图的情况下,通过释放奴隶而赋予其自由。