[PAULUS libro quinto quaestionum. ] §40.8.9.prLatinus Largus: uendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante emptore in manumittendo.
[保罗,出自《疑问集》第五卷] 拉提努斯·拉尔古斯:某人卖掉了一名女奴,条件是她应被释放,但未规定期限。 我请问:在买受人拖延释放时,根据宪令,她何时开始享有自由?
respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando uellet manumittere.
我答复称:应当审查双方达成了何种协议,是指他应当一有可能就尽快释放她,还是指何时释放她完全取决于买受人的意愿。
priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas.
在前一种情况下,期限很容易确定;在后一种情况下,无论如何,自由在买受人死亡时归属于她。
si non appareat, quid conuenerit, fauor priorem inducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam seruus quam emptor eius: seruo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur.
如果达成了何种协议并不明朗,对自由的优遇将引入前一种观点,即如果奴隶及其买受人双方都在场,则为两个月以内;因为在奴隶缺席的情况下,除非买受人在四个月内给予其自由,否则根据相关宪令,奴隶将被解救而获得自由。