[PAULUS libro singulari de libertatibus dandis. ] §40.8.7.prImperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem uendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.
[保罗,出自《论给予自由单卷书》] 我们的皇帝与其父亲共同规定,对于那些虽能救出被令卖淫的女奴,却在收受金钱后出卖了其扣押权的人,该女奴应获得自由。 因为,自己将其带走并令其卖淫,还是在能够救出她时收受代价而容忍她继续卖淫,两者并无任何区别。