[IAUOLENUS libro quarto ex posterioribus Labeonis. ] §40.7.39.pr'Stichum Attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto'.
[雅沃伦,自《拉贝奥遗稿集》第四卷]\n\n“我将斯蒂库斯遗赠给阿提乌斯;若斯蒂库斯向其支付一百个钱币,则其应当获得自由。
si seruus ex testamento nummos Attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a seruo suo acceperit, non ab heredis seruo.
”如果该奴隶根据遗言向阿提乌斯支付了钱币,拉贝奥认为继承人不得请求返还,因为阿提乌斯是从他自己的奴隶处接受这些钱币的,而不是从继承人的奴隶处。
eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Seruius, Ofilius non esse.
但是,昆图斯·穆西乌斯、加卢斯和拉贝奥本人认为他是条件附自由奴隶;塞尔维乌斯和奥菲利乌斯则认为不是。
superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is seruus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur.
我赞同前一种观点,但必须以此为限:即该奴隶属于继承人,而不属于受遗赠人,因为遗赠因设定条件附自由而归于消灭。
§40.7.39.1'Stichus liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusue meis satisfactum erit'.
\n\n“当我的债务被清偿或我的债权人获得满足时,斯蒂库斯应当获得自由。
quamuis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam aut satis accepissent alioue quo modo sibi cauissent, Labeo Ofilius responderunt.
”拉贝奥和奥菲利乌斯解答道:即使继承人已变得富有,斯蒂库斯也不会在此之前获得自由,除非债权人已经收到了钱币、或获得了担保、或以其他方式为自己提供了保障。
§40.7.39.2Si heres seruo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius responderunt, quia reddere eam magis quam dare uideretur.
\n\n如果继承人为了经商而将钱币交给奴隶,拉贝奥和特雷巴蒂乌斯解答道:条件附自由奴隶不能通过支付这笔钱本身而根据遗言获得自由,因为支付这笔钱看起来更像是归还,而不是给与。
ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum.
我认为,如果这些钱币属于其特有财产,他将根据遗言获得自由。
§40.7.39.3'Dama seruus cum heredi meo annorum septem operas soluerit, liber esto' et is seruus intra septem annos in iudicio publico esset et septimus annus praeterisset, Seruius ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea soluisset annorum septem operas, liberum futurum: quod uerum est.
\n\n“当奴隶达马向我的继承人履行了七年的劳务时,他应当获得自由。 ”如果该奴隶在七年之内因公诉案件而受审,且第七年已经过去,塞尔维乌斯认为他不应当获得自由;拉贝奥则认为,如果他此后履行了七年的劳务,他将获得自由,这是正确的。
§40.7.39.4'Si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber esto'.
\n\n“若斯蒂库斯向阿蒂亚支付一千个钱币,则其应当获得自由。
Attia uiuo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius responderunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum.
”阿蒂亚在遗嘱人生前去世:拉贝奥和奥菲利乌斯解答道,斯蒂库斯不能获得自由;特雷巴蒂乌斯则认为,如果阿蒂亚在立遗嘱前去世,结论相同;如果在此之后,他将获得自由。
Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is seruus ex testamento liber sit.
拉贝奥和奥菲利乌斯的观点确实有其道理,但我们现在适用的法律是:该奴隶根据遗言获得自由。
§40.7.39.5Si seruus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine serui suas operas dando liberare seruum potest: quod in pecunia aliter obseruatur, utpote cum extraneus pro eo seruo dando pecuniam seruum liberaret.
\n\n如果奴隶被命向第三人提供劳务,任何人都不能以该奴隶的名义通过提供自己的劳务来使该奴隶获得自由;这在金钱案件中则有不同的规定,因为第三人可以通过代表该奴隶支付金钱而使其获得自由。