[GAIUS libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. ] §40.7.31.prSi seruo sub condicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur.
[盖尤斯,《尤里乌斯与帕皮乌斯法注解》第十三卷] 如果在提交账目的条件下向奴隶遗赠,毫无疑问,通过该条件,他被命令以偿还结余款项的方式接受该遗赠。
§40.7.31.1Et ideo cum quaesitum est 'Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto' an mortuo Sticho ante condicionem contubernalis eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestionem esse in hac specie, quae et in legatis agitatur 'illi cum illo do', an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset 'illi et illi'.
因此,当有人提出疑问:“当斯蒂库斯提交账目时,他应与其女伴一同获得自由”,而在条件成就前斯蒂库斯已经死亡,其女伴是否仍可获得自由? 朱里安指出,本案中的问题与遗赠中讨论的“我将某物给予甲并与其伴”的问题相同,即在一方缺席的情况下,另一方是否可被接纳获得遗赠;他更倾向于后者,就如同遗嘱写明“给予甲和乙”一样。
aliam etiam esse quaestionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset.
此外,还有另一个问题,即该条件是否也与女伴相绑定:答案倾向于是肯定的。
itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, debere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis permissum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur.
因此,如果斯蒂库斯没有任何结余,她立即获得自由;如果他有结余,她必须支付这笔钱;然而,她不被允许从自己的特有财产中支付,因为这只允许那些主要因自己的自由而被命令支付金钱的人。