[IDEM libro uicensimo septimo ad Sabinum. ] §40.7.3.prStatuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis.
[IDEM libro uicensimo septimo ad Sabinum.] 只要无人阻碍且条件是可能的,附条件解放奴隶就应当履行条件。
§40.7.3.1Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici debeat? si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam inuito herede.
但是,如果他被命令针对继承人履行条件,该怎么说? 如果他确实履行了条件,即使继承人反对,他也立即获得自由。
quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare uidetur, quo minus condicionem impleat.
然而,如果继承人不容许履行条件(例如,他提供了被命令给付的十个单位),毫无疑问他是自由的,因为无法履行条件似乎是由于继承人造成的。
et parui refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut seruus peculiares quoque nummos dando perueniat ad libertatem, siue ipsi heredi siue alii dare iussus est.
至于他是从特有财产中提供,还是从他人处获得,这关系不大;因为人们已经接受,无论奴隶是被命令给付继承人本人还是他人,通过给付特有财产中的货币也可以获得自由。
§40.7.3.2Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic seruo uel ab herede, quod in domini rationem plus erogauerat, uel ab extraneo, nec uelit heres debitorem conuenire uel statulibero soluere pecuniam: an debeat ad libertatem peruenire, quasi moram per heredem patiatur.
由此产生一个疑问:如果偶然有钱款欠这个奴隶,或是因为他为主人的账目多支出了而由继承人所欠,或是由第三人所欠,而继承人既不愿起诉债务人,也不愿向附条件解放奴隶支付该钱款,他是否应当获得自由,就好像他是因为继承人而遭受了迟延一样?
et aut legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium fuit, Seruius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et Labeo probat.
并且,特有财产要么已经遗赠给这个附条件解放奴隶,要么没有。 如果特有财产已被遗赠,塞尔维乌斯写道,正因为主人的账目中欠他一些款项而继承人未向他给付,他就遭受了自由的迟延;这一观点拉贝奥也予以赞同。
Idem Seruius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam peruenturum ad libertatem ait.
同样的,塞尔维乌斯在继承人因不愿向债务人催收而制造迟延的情况下也予以赞同,因为他说奴隶将获得自由。
mihi quoque uidetur uerum quod Seruius ait.
在我看来,塞尔维乌斯所说的也是真实的。
cum igitur ueram putemus sententiam Serui, uideamus, an et si non fuerit praelegatum peculium seruo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare uel ipsi heredi iussum uel alii: et si eum dare impediat, perueniet statuliber ad libertatem.
因此,既然我们认为塞尔维乌斯的观点是正确的,让我们看看,如果奴隶没有被预先遗赠特有财产,是否也应当这样说:因为众所周知,附条件解放奴隶无论是被命令给付继承人本人还是给付他人,都可以从特有财产中给付;如果他被阻止给付,附条件解放奴隶将获得自由。
denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero.
最后,这甚至作为一种救济手段向附条件解放奴隶的主人指出,即当奴隶被命令给付第三人时,主人应当禁止他给付,以免他连同附条件解放奴隶一起失去货币。
proinde defendi potest et si non uult exigere uel ipse soluere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque scribit.
因此,可以辩护的是,即使继承人不愿催收或自己支付,为了使该奴隶有钱用来履行条件,自由也是成立的;卡西乌斯也曾这样写道。
§40.7.3.3Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem peruenit, uerum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere uetet, item si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet seruum proficisci, intellegendus est impedire magis uelle libertatem quam operis serui uti.
不仅如果继承人禁止被命令给付的人给付,附条件解放奴隶会获得自由,而且如果继承人禁止被命令登上卡皮托林山的人登上,同样地,如果他阻止被命令在卡普阿给付的人前往卡普阿,也是如此;因为禁止奴隶出发的人,应当被理解为更想阻碍其自由,而不是想利用奴隶的劳务。
§40.7.3.4Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, aeque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiae erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat prohibitum statuliberum non esse.
而且,如果继承人中的一人不容许给付被命令给付共同继承人的财物,该奴隶同样将获得自由;但那个被命令接受给付并让其获得自由的人,将通过遗产分割之诉,从阻碍者那里获得如果附条件解放奴隶未被禁止则他本可享有的利益。
§40.7.3.5Si decem iussus dare et liber esse quinque det, non peruenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur uindicare quinque nummos dominus eorum potest.
如果被命令给付十个单位并获得自由的人给付了五个,除非他全额给付,否则他不会获得自由;因此在此期间,主人可以对这五个货币主张所有权。
sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius ante dominium non erat translatum.
但是,如果剩余的部分被支付了,那么当时即使是之前所有权未发生转移的那些货币也随之被转让了。
ita pendebit praecedentis summae alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta.
这样,先前金额的转让将处于悬置状态,但并非使货币追溯性地归属于接受者,而是在剩余金额被结清之时才归属。
§40.7.3.6Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare uiginti dedit, siue numerauit siue in sacculo dedit, peruenit ad libertatem et superfluum potest repetere.
如果附条件解放奴隶给付了多于被命令的数额,例如被命令给付十个单位却给付了二十个,无论他是逐个付清还是装在钱包里给付,他都获得自由,且可以请求返还多余的部分。
§40.7.3.7Si quis seruum iussum decem dare et liberum esse uendiderit sine peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus uideatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an uero cum fuerit prohibitus peculium tangere? et puto tunc demum liberum fore, cum uolens dare prohibeatur, non statim ubi ueniit.
如果有人将一个被命令给付十个单位并获得自由的奴隶在不带特有财产的情况下卖掉,他是否立即获得自由(似乎正是因为他不带特有财产被卖掉,就被视为被禁止从特有财产中给付),还是在实际被禁止接触特有财产时才获得自由? 我认为只有当他想要给付而被禁止时,他才最终获得自由,而不是在他被卖掉的立刻。
§40.7.3.8Si quis seruum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat, uel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, uel si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perueniat? et puto, si quidem ex operis dederit uel undecumque dederit, ad libertatem peruenturum: quod si prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet.
如果有人禁止一个被命令给付十个单位并获得自由的奴隶工作,或者如果继承人拿走了他从工作中挣得的钱款,或者如果他将从工资中攒下的钱交给了继承人,他是否能获得自由? 我认为,如果他确实是从工作中或者从任何其他地方给付了,他将获得自由;但如果他被禁止工作,他将不会获得自由,因为他应当为主人工作。
plane si ei ablata fuerit pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur.
显然,如果他从工作中所积攒的钱款被拿走,我认为他是自由的,因为他被禁止从特有财产中给付。
sane si testator uel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem peruenturum non dubito.
当然,如果遗嘱人甚至命令他从工作中给付,那么我毫不怀疑,当被禁止工作时,他将获得自由。